PL 114, col. 78
Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Tradunt quidam quia fecit Herodes super
funus suum nobiliores Judaeorum occidere, ut sic
cogeret Judaeos mortem suam flere.
VERS. 21.-- Qui consurgens. Allegorice. Joseph
gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus
circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram
Israel: quia primum praedicaverunt Judaeis. Sed pro
Herode, id est, manente haereditaria infidelitate, metuunt
et recedunt admoniti gratiam gentibus praedicare,
et ad eas Christum transferre.
Nominata terra Israel visum est Joseph non alicubi
talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem
ubi erat templum et celebratio prophetarum.
Tamen angelus intelligi voluit Galilaeam, quam et
Judaei incolebant, quod ostendit sic fuisse praedestinatum,
quia Nazareus vocabitur.
VERS. 22.-- Timuit illo ire. Si timuit Judaeam pro
Archelao haerede paternae crudelitatis, cur non et
Galilaeam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat?
Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni
obtinuit: sed insolescens a Tiberio Caesare dejectus
est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum
est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id
est Galilaeam, Herodes frater ejus obtinuit.
Quaeritur: quare non timuit Joseph ire in Galilaeam
sicut in Judaeam, cum et ibi regnaret Archelaus?
Sed melius potuit in Nazareth (quae remota
erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni
et assiduus Archelaus.
Secessit in partes. Quod Christus illuc non transfertur
ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur
Christus, in quibus regnabit Antichristus.
VERS. 23.-- Nazareth. Nazareth, germen novellum
vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis
sanctus sanctorum ad significandum aeternitatis
suae substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit
tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in
qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa
sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum
recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaraei
dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt.
Nazareth Galilaeae quo transfertur, partem ejusdem
gentis quae fidem susceptura erat, significat:
unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius
a terrenis ad coelestia transmigrat, eo magis virtutum
flore et germine abundat.
Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non
habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit
sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis
in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaraeus de
radice ejus ascendet [(Isa. XI)]
.
CAPUT III.
VERS. 1.-- In diebus autem. Praeterit multa, et transit
ad praedicationem Joannis. In diebus. Non solum pueritiae
annos, sed omnes usque ad praedicationem Joannis
comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum.
Lucas significantius tempora exprimit: Anno
quintodecimo imperii Tiberii Caesaris. Praedicans.
Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam