PL 114, col. 81

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Ad radicem.
Id est, finem Judaici populi, ut auferat
de terra viventium eos qui in Christo non credunt.
Vel, securis, sententia judicii, vel praedicatio Evangelii. Ad radicem.
Nota non ad ramos, sed ad radicem.
Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud
quam rami infructuosae arboris abscinduntur? Cum
tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus
abscinditur, ne quid remaneat unde iterum
aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes,
quibus plantati, vel sursum coelo sustolluntur, vel
ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus:
hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio
apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritae, qui
speciem sanctitatis praetendunt, sed intus vacui: alii
fructuosi, sed venenosi, id est, haeretici: qui praedicando

fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est,
catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor,
ut gentiles, hypocritae, qui nullum, et haeretici,
qui malum.
VERS. 11.-- Ego quidem. Ne videatur sua auctoritate
minari, incipit aperire quantae sit dignitatis:
cujus praesentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet: Ego quidem baptizo vos in aqua.
Tantum
corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut
nascendo, praedicando, praecurro sic baptizando: ut
poenitentes, quos ego hoc signaculo ab impoenitentibus
discerno, ad baptismum Christi dirigam. Post me
venturus est. Et si moneo dignos fructus poenitentiae
facere, superbiam abjicere: non tamen possum a
peccatis solvere. Fortior me est. Quia ego baptizo in

poenitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo,
ille dat. Ego regnum coelorum praedico,
ille dat.
Cujus non sum, etc. Alii scribunt: Cujus non sum
dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem
Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso
tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere.
Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem
in hoc ostendere excellentiam Christi et suam
humilitatem.
Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis
mysterium; corrigia, mysterii ligatura.
Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis
mysterium non sufficit investigare. Vel,
Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti

ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec
sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos
enim erat ut si quis eam quae sibi competeret accipere
in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret
qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet.
Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus,
etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia
non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi
usurpo.
Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta
non est dignus circumferre praedicando, quod
non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non
sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem.
Vel, non sum dignus Evangelii praedicationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.