PL 114, col. 88

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

si postea resumunt, non cupiditate et proprietatis
amore. In his datur forma volentibus sequi. Mutatur
intentio non piscatio, mutantur retia in doctrinam,
cupiditas in amorem animarum: fit mare saeculum,
navis Ecclesia, pisces boni et mali homines.
VERS. 21.-- Vidit alios duos. Ecce in his quatuor
numerus evangelistarum praefiguratur, qui animas
a mundo extrahunt de quatuor partibus mundi.
Bini et bini vocantur, quia charitas non nisi inter
duos est. Vocatio dicitur: Vel secundum electionem
gratiae. Unde dicitur: Quos vocavit [(Rom. VIII)]
, etc.
Vel secundum illud: Multi sunt vocati [(Matth. X)]
.
[(AUG.)] Quaeritur quomodo Matthaeus et Marcus dicant
binos vocasse Jesum: primo Petrum et Andraeam,
etc., usque ad ideo autem piscatores illitteratos

misit praedicare, ut fides in virtute Dei, non
eloquentia hominum putetur.
Zebedaei et Joannem. Zebedaeus fugitivus, id est,
diabolus. Jacobus, supplantator qui adjuvatur a
Joanne, id est, a gratia Dei. Et vocavit eos. Illi
autem, etc. Vocavit et alios, sed sufficit nominare
istos.
VERS. 23.-- Et circumibat Jesus totam Galilaeam.
Coadjutoribus vocatis praedicationi insistit, docens
impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis.
Docens de moribus, vitae activae subditos. Praedicans
de futuris vitae contemplativae perfectis. Docens
naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem
et similia quae homo naturaliter habet. Praedicans
Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet

mysterium justitiae, bonum initium, beatitudinis promissio,
peccatorum remissio, adoptio, resurrectio,
coelestis haereditas, angelorum societas.
In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat,
sed ubi sunt plures praedicet.
Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in
carne, labor justitiae non suscipitur, nisi merces operis
exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem,
ut excitet ad boni operis patientiam.
Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non
fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum,
ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens
praedicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare,
et sic ad regnum trahere.
VERS. 24.-- Et abiit opinio. [(BEDA.)]
Opera salutis

sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus,
nec fama sine opere proficit: sine quibus, etc., usque ad
curat corpora, ut paratius audiant invisibilia.
Aliter parum erat mox morituris curam impendere.
VERS. 25.-- Secutae sunt. [(AUG.)]
Quadripartitae
turbae, scilicet. Alii, etc., usque ad alii, per invidiam
volentes eum accusare et in aliquo capere.
CAPUT V.
VERS. 1.-- Videns autem Jesus. [(AUG.)]
Huic rei
consentit Lucas dicens: Factum est autem in illis
diebus, exiit in montem orare [(Luc. VI)]
, etc. Sed Lucas
dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.