PL 114, col. 90

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

virtus sine spiritu fortitudinis non impletur: quia
per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus. Beati qui lugent.
Restat post praedicta ruinarum
colluvionem luctu purgare. Luctus pro peccatis
vel pro desiderio coelesti consolationem meretur
et non alius.
Hi scientiae spiritu illustrantur, ut sciant quibus
malis involvantur.
[(HILAR.)] Lugentibus non orbitates, aut contumelias,
aut damna moerentibus, sed peccata vetera flentibus,
et criminum quibus obsordescimus conscientia
aerumnosis, haec sedula in coelo consolatio praeparatur.
VERS. 6.-- Beati qui esuriunt. Amatores verbi
boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper
sitiunt opus justitiae.
Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis,
et Deo. Haec justitia non plene implebitur, donec
Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus
esurire, non saturari. Justitiae lumen est misericordia,
misericordiae virtus justitia; haec misericordia eget
spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur.
Initium est sui misereri, finis est pro alio
mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat
a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus
mortuus ex misericordia.
VERS. 7.-- Beati misericordes. Misericordia nascitur
de praecedentibus, quia si praecesserit vera humilitas
et animus mansuescat, et suos et aliorum
casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera
misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas

et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest,
compassio non deerit: Estote misericordes sicut et
Pater vester misericors est [(Luc. VI)]
, id est, ad hoc
misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in
omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas;
justitia sine misericordia severitas et austeritas
dicitur.
VERS. 9.-- Beati pacifici. [(RAB.)]
Pacifici sunt
qui omnes motus animi componunt et rationi subjiciunt,
quia his nihil repugnat qui similes patri, etc., usque ad
cum autem Deus erit omnia in omnibus,
tunc beatitudo adoptionis dabitur.
VERS. 10.-- Beati qui persecutionem. In praedictis
septem est perfectionis ostensio et probatio. Qui
praedicta habent, pati possunt persecutionem: et

recte tenet praedicta quae accepit qui pro eis paratus
est mori.
VERS. 11.-- Beati estis cum maledixerint. Hucusque
generaliter sententias posuit quasi ad absentes,
cum et ad praesentes pertinerent, nunc ad eos verba
convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), praedicens
quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem
gradus eorum eis intimare volebat dicens: Vos estis sal terrae, vos estis lux mundi;
ut ex tristibus
humilitatem, ex laetis acciperent consolationem.
Maledixerint. Antiqua translatio habet: Cum oderint
vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint.
Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta
ex odio cordis fiant. Qui gloriam coeli optat, non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.