PL 115, col. 117
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
ad contuendam gloriam sui creatoris lux effecta.
Et ideo dictum est: Fiat lux, et facta est lux.
Ac si manifeste diceretur: Convertatur ad contemplandum
incessabiliter me. Decebat autem ut ipsa
angelica dignitas, quae [Z., quia] sua dignitate cunctis
creaturis excellebat, inhaerendo summae luci
lux vocaretur, licet mutabilis esset condita. Si enim
immutabilis esset condita, nullatenus alii merito superbiae
ab illa aeterna visione corruerent. Sed quae [Z., quia]
mutabilis exstitit natura, caeteris ruentibus,
gratia divinae largitionis fecit immutabilem.
Sed notandum quod quidam doctorum juxta fidem
historiae simpliciter hoc intelligi volunt. Aiunt enim
quod in superioribus ejusdem terrae partibus, quas
et nunc diurna solis lux illustrare consuevit, principalis
haec lux emicuit, cujus visione beatissimi angeli
frui coeperant. Nec [ Z., non est] mirandum,
divina operatione lucem in aquis posse resplendere,
cum et hominum operatione constat eas saepius illustrari,
nautarum videlicet (Z., videlicet more], qui
in profundo maris demersi, emisso ex ore oleo,
perspicuum sibi hoc ac lucidum reddunt. Si enim
homo talia per oleum sui oris potest, quantam Deus
per Spiritum oris sui lucem creare posse credendus
est? Lege Hexaemeron Bedae, moderni doctoris, si
ita volueris. Nos quidem beati Augustini, prout prius
inseruimus, dicta sequi decrevimus.
VERS. 4.-- Et vidit Deus lucem quod esset bona,
et reliqua. Cur dicitur, vidit Deus, quasi novum aliquid
accidisset, cum nequaquam crearet nisi aeternaliter
videret? Sed vidit Deus pro eo quod est, videre
[ Z., videri] fecit. Saepe enim per efficientem id
quod efficitur designatur. Dicitur laeta domus, et laeta
epistola, et effundens hydriam [ Z., hydria] in canalibus,
et caetera talia: quod genus locutionis a grammaticis
metonymia vocatur. Vidit ergo Deus, id est,
videre [ Z., videri] fecit, ipsi angelicae creaturae,
quam bona a Deo condita est. Seu in hoc quod ait, vidit,
in praedestinatione nobis videre [ Z., videri]
fecit quam bona a Deo creata esset. Tali modo verbis
praeteriti temporis rem futuram indicavit, quali modo
apostolis ait: Omnia quaecunque audivi a Patre meo,
nota feci vobis [(Joan. XV, 15)]
; quod futurum erat ut
faceret. Caeterum dum dicit, divisitque lucem a tenebris,
ostendit quia distinctio facta est inter lucem
et tenebras, non tenebrae factae; quemadmodum
clamando vocem, silentium autem non clamando
dicimus, quia cessatio vocis silentium est. Distinguimus
tamen sensu quodam inter ea, et illud vocamus
vocem, istud silentium. Quemadmodum ergo
recte dicimus facere silentium, sic recte Deus dicitur
facere tenebras; quia lucem, quibus vult,
temporibus et locis vel dat, vel detrahit. Quia, ut
Clemens ait: Unam [ Z., imam], inquit, mundi partem
illustrans aliam reliquit obscuram. Lucem videlicet
in superiore orbis parte diffundendo, in qua
humana erat conversatio futura, inferiora vero ejus
priscis in tenebris remanendo. Si cui hoc accipere
placuerit, nos, ut coepimus, B. Augustini [Suppl. ex