PL 115, col. 132
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
qui alio nomine prasinus [ Z., prasius] invenitur,
significat vitam aeternam sua viriditate propter
vigorem vitae, quia non arescit. Geon, qui circuit
omnem terram Aethiopum calidam ferventemque significat
[ Z., figurat] fortitudinem calore actionis
alacrem atque impigram, quae superat omnem segnitiem,
et pervenit ad fervorem dilectionis. Tertius
Tigris vadit contra Assyrios, et significat temperantiam,
quae resistit libidini, et voluptuosas frenat
concupiscentias, quibus immundi spiritus, qui significantur
per Assyrios, qui interpretantur feroces, vel quasi daemones,
decipere miseros satagunt, sed hac
virtute superantur. Quartus Euphrates non est dictus
quo vadat, aut quam terram circumeat. Significat
autem justitiam, quae ad universas animae pertinet
partes; quia ipse ordo, et aequitas animae est, qua
sibi tria ista concorditer copulantur, et in ista tota
copulatione atque ordinatione justitia est. Sed notandum
est quia philosophi et nonnulli doctores secundum
ethicam disciplinam supradictas virtutes ita
ordinant: prudentiam, justitiam, fortitudinem, et
temperantiam. Prudentia, inquiunt, in agnitionem
veritatis inducit hominem; justitia dilectionem Dei
et proximi servat; fortitudo vincit adversa, mortemque
contemnit; temperantia vitiosas voluptates reprimit,
et omnia moderatur. Hae sunt quatuor virtutes
principales, quae mores ornant, merita praebent,
diabolum vincunt, coelum aperiunt. Prima intelligit,
secunda diligit, tertia victoriam dat, quarta modum
imponit. Quisquis enim quatuor Evangeliis instructus
fuerit, et his quatuor virtutibus cor infusum habuerit,
ab omni carnalium tentationum aestu temperatur,
et habitabit inter ligna paradisi, videlicet sanctae
Ecclesiae, et percipiet fructus lignorum atque perveniet
ad lignum vitae. Ligna paradisi fructifera, utiles
disciplinae vel sancti sunt; lignorum fructus, mores
vel opera sunt ipsorum; lignum vitae ipsa bonorum
omnium mater sapientia est, de qua Salomon ait: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam; et qui tenuerit
eam, beatus
[(Prov. III, 18)]
. Vel ipse Sanctus
sanctorum Christus, ad quem quisquis [Petr., si
quisque] porrexerit manum, vivet in aeternum. Sequitur:
VERS. 15.-- Tulit ergo Dominus Deus hominem, et
posuit eum in paradiso voluptatis. Hic enim ostenditur
quia extra paradisum conditus est. Quidam enim
dixerunt quod in Hebron [Petr., quod Hebron] conditus
sit, ubi et sepultus jacet, et subito illuc positus.
Hoc historia divinae legis non narrat. Ut operaretur
et custodiret illum. Quid operaretur, cum
nondum erat laboris defectio? vel quid custodiret,
cum nullus erat aggressor vel praedo? An propter
bestias dicit? Minime. Quia bestiae nocivae non fuerunt,
nisi post peccatum. Sed quod ait, ut operaretur
et custodiret illum, non pertinet ad servilem laborem,
sed ad exercitium jucunditatis, et honestam
animi voluptatem, sicut potentes, cum nullis indigent,
propter jucunditatem tamen laboribus se exercent.
Seu etiam propterea dictum est, ut operaretur,