PL 115, col. 708

Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne

non aetate, certe scientia universos. Erat enim
studiosissimus Scripturarum scrutator, et intensissimus
sententiarum investigator. Ita ut nihil Scripturae
praeponeret sanctae, nihil magis eligeret quam
in lege Domini meditari die ac nocte. Nec contentus
magisterio doctorum suorum, alios, si quos forte
audiret, procul positos requirebat: et ne offenderet
proprios, furtim se horis, quibus poterat, subtrahebat.
Nam et abbatem bonae recordationis et memoriae
Speraindeum, opinabilem et celebritate doctrinae
praeconabilem virum saepius invisebat, auditorioque
more ex illius ore disertissimo dependebat.
Qui ipso tempore totius Baeticae fines prudentiae
rivulis dulcorabat. Ibi eum primitus videre merui,
ibi ejus amicitiae dulci inhaesi, ibi illi individua sum

nexus dulcedine. Eram namque jam dicti illustrissimi
viri auditorum: et dum frequentius ejus lumina
tererem, incultumque ingenium acuerem, tandem
respectione divina hujus tanti viri societate
conjungor. Et catenatim inadibili nexu non innector
tantum, sed unior: factique sumus auditores
viri, amatores nostri: in tantum, ut illa aetas indocta
sibi non concessa praesumeret. Agebamus
utrique Scripturarum delectabilem lusum, et schalmum
in lacu nescientes regere, Euxini maris credebamur
fragori. Nam pueriles contentiones pro
doctrinis, quibus dividebamur, non odiose, sed delectabiliter
epistolatim in invicem egimus, et rhythmicis
versibus nos laudibus mulcebamus. Et hoc
erat exercitium nobis melle suavius, favis jucundius,

et in ante nos quotidie extendentes, multa
inadibilia tentare in Scripturis, puerilis immatura
docibilitas coegit. Ita ut volumina conderemus,
quae postea aetas matura abolenda, ne in posteros
remanerent, decrevit.
3.
Sed cum jam annos juventutis attingeret
Eulogius, diaconii ministerio fungitur, atque in brevi
merito vectus ad superos, gradu presbyterii sublimatur:
moxque magistris ordine et vitae moribus sociatur.
Quanta illi humilitas, quanta bonitas, quanta
inhaeserat charitas, amor omnium ostendebat. Exhinc
coepit se acriori vitae austeritate constringere,
et modestiae legibus in universis actionibus perornare:
Scripturis vacare divinis, et corpus suum
vigiliis ac jejuniis castigare, monasteria frequentare,

coenobia invisere, regulas fratrum componere. Hinc
inde cuncta eo modo curare, quo si fieri posset, utrobique
adesset. Ita clericatum agens proprium, ut
regularem ordinem non dimitteret alienum: ita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.