PL 115, col. 710

Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne

et quieti, ille non noctibus, non diebus a lectione
cessabat, noctes diesque ingeminans, et Scripturarum
mella lambens, ore, et corde spiritaliter
ruminans.
5.
Verum operae pretium reor si, paulo altius incedentes,
tempore persecutionis qualiter probatus
exstiterit, inseramus. Nam dum episcopi, sacerdotes,
clerus et sapientes Cordubae in martyrio nuper
exorto devio calle incederent, ac timoris impulsu
pene fidem Christi, si non verbis, nutu tamen negarent;
hic tamen inadibilis nunquam vacillare vel tenui
est visus susurro. Sed omnibus pergentibus ad
agonem occurrens, universorum animos, cunctorumque
ossa venerans et componens, in tantum ardescebat
ardore martyrii, ut ipse incentor ipsis diebus

videretur esse martyrum. Pro quo rectitudinis zelo
multis exstitit contumeliis propulsatus, magnisque
terroribus fatigatus. Nam unus ex proceribus illum
impetens, et minis exasperans, divino justo judicio
in reprobum sensum conversus, fidem quam tenens
nescius impugnabat, mox miser et stultus amisit.
De quo plenius in libro Memoriale Sanctorum tertio
jam dictus beatissimus disputavit. In quibus libris
et passiones singillatim martyrum claro fonte locutionis
explicuit, et prosecutione sufficienti quaecunque
acta sunt in martyribus Dei et dicta secuturis generationibus
propalavit. Quantus autem vel quam
excellens fuerit scientia, luce clariola ejus pandent
opuscula, quae sale Attico et prosatico lepore, imo
divina inspiratione composuit.

6.
Sed redeundum est ad Reccafredi episcopi tempora,
et qua arte a sacrificio se suspenderit, ne ejus
glutinaretur errori, proferendum (4). Namque ipsis
diebus cuncti ei et vi et potestate addicti, jussu
regio subditi, iniquo videbantur hosti adjuncti: et
qui priori insurrectione adversi et erecti contra eum
steterant, tunc terrore conciti, quasi familiares
haerebant, non mente, sed corpore; nec dilectione
cordis, sed compulsione terroris; et ne aditus ei nocendi
daretur in amplius. Ita quoque rex contra
nos desaeviens legibus necessitatem induxerat, liberum
arbitrium interpollans, omnes truci subdiderat
hosti (5). Cujus historiae veritas in alio opere enucleatius
disseretur.
7.
Nunc vero hujus admirabilis viri tantum enodare

sanctissimam cupimus artem. Is enim gravi
instinctu doloris, dum undique circa se dolosum
cerneret ipsius episcopi grassari ingenium et caeteros

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.