PL 115, col. 713
Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne
metricas, et hymnorum catholicorum fulgida carmina,
cum multis minutissimarum causarum ex
sanctis quaestionibus multorum ingenio congregatis,
non privatim sibi, sed communiter studiosissimis
inquisitoribus reportavit. Idem praeterea fulgorem
operis et coruscationem ingenii resplendentibus semitis
praesentialiter cunctis praesentibus, et usualiter
sequentibus, specificis semper ostentans indiciis,
et luminosis deducens vestigiis, ubique lucidus gradiens,
undique fulgidus rediens, limpidus, dulcorosus,
nectareus, Christi coronatus emicabat omnibus
famulus.
10.
Nec illud omittendum in hoc opere reor,
quod (7) post divinae memoriae Wistremiri, Toletanae
sedis episcopi, in eamdem sedem ab omnibus comprovincialibus
et confinitimis episcopis electus et
dignus est habitus, et pro relatu omnium comprobatus.
Sed dispositio divina, quae eum sibi ad
martyrium reservabat, quibusdam repagulis obviavit.
Cumque jam ipsa communis electio eum sibi
consecrare in episcopio acclamaret, rerum obviantium
adversitate impediti, alium sibi eo vivente interdixerunt
eligere. Qui licet argute frustraretur ab
ordine, tamen non est privatus ejusdem ordinis munere.
Siquidem episcopatum coelestem adeptus est,
dum per martyrii gloriam Christo conjunctus est.
Omnes namque sancti episcopi, non tamen omnes
episcopi sancti. Ille vero sanctitatem per cruoris
fusionem inveniens, episcopii ordine fungitur, dum
coelotenus receptus, aeternis promissionibus muneratur.
11.
Cumque his virtutibus et dogmatibus insigniretur,
et omnibus quasi lucerna super candelabrum
posita, ac veluti civitas in montis sita cacumine
procul altius emicaret, et ut doctus scriba de thesauro
domini sui nova et vetera universis familiis
praevideret, in sacerdotibus primus, in confessoribus
summus, in judicibus residens non extremus:
tandem voti compos effectus, divina sibi cooperante
clementia inopinato judicio, sed deliberativo studio
evectus est ad superna. Et ea quae a martyribus
fusis postulaverat lacrymis, et per tota sua opuscula
more sparserat precis, obtinere meruit operibus
sanctitatis. Quod verius poterit noscere, qui
ipsa ejus egregia opera curaverit legere. Et quoniam
expedit, et dignum nobis visum est pro utilitate legentium,
et (8) pro annuo festivitatis suae recursu,
passionem ejus breviter explicare, ideo sequestratim,
pure et sinceriter agonis sui pulcherrimum induximus
finem.
CAPUT IV. Nova in Christianos sub rege Mahomete persecutio. S. Leocritia ab Eulogio ejusque sorore instructa et adjuta.
12.
Tempore igitur quo saeva dominatio Arabum
calliditatis astu omnes fines Hispaniae misere devastabat,
quo (1) rex Mahomad incredibili rabie
et effrenata sententia Christicolum genus delere
funditus cogitabat, multi terrore cruentissimi regis
metuentes, ejusque insaniam modificare nitentes,
per trucem voluntatis iniquae officium diversis et
exquisitis occasionibus gregem Christi impetere tentaverunt.
Plerique Christum negando se praecipitio
commiserunt: alii duris tormentis agitati, commoti
sunt. Porro alii florenti virtute stabiliti sunt et fundati.