PL 115, col. 941

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

in conspectu discipulorum suorum asserit, quae non
sunt scripta in libro Evangelii. Sed quoniam quae
credulitatis et vitae aeternae sunt, illic inserta esse
perhibentur, delictum putatur si omnia sanctorum
opera miraculis florida silentio contegantur, ac si
divinae eruditionis specula avarae taciturnitatis nube
obscurentur. Idcirco ad sanctorum martyrum Georgii
atque Aurelii translationis actus explanandos,
licet immeritus, uti laborans in domo, merito tamen
accessi rogatus, quo domesticis animalibus Christum
fide portantibus vel ramos in via substernere possem.
Neque praesumptione, vel temeritate sophistica,
sed scriptorum magis canonicorum imitabili provocatus
exemplo, et reverendis Patrum monitis cum

Hilduino abbate cum rege procurante, mittuntur qui ex Hispania corpus S. Vincentii exquirant, sed incassum.
1.
Agente Incarnationis Domini nostri Jesu Christi
annorum cursu octingentesimo quinquagesimo
octavo, regni vero Caroli, gloriosi Ludovici imperatoris
filii, duodevigesimo, sanctorum martyrum
corpora Georgii atque Aurelii educta Corduba, memorabili
ordine Galliis sunt invecta. Nam apud monasterium
Sanctae Crucis beatique Vincentii martyris,
ubi pretiosus confessor Dei sanctus Germanus
Parisiorum pontifex virtutum fulget honore, pervulgatum
est quod ejusdem sancti martyris et Levitae
corpus a Valentia, in qua passus est civitate,
facile posset haberi, propter videlicet miserabilem
ipsius civitatis a Sarracenis vel Mauris factam desolationem:
ex quo praedicti monasterii nostri fratres
cum favore et animo domni abbatis Hilduini secundi
ordinant, regali etiam auctoritate percepta, quos

illuc dirigerent anhelantes tantum tamque diu
desideratum pignus ad se, Christo largiente, transponere.
2.
Assumptoque itinere, ad Hunfridum, marchionem
Gothiae ( le Languedoc ), illis tunc in partibus
principantem missi fratres venerunt, cujus adjuti
auxilio ad hoc pium proficisci debebant negotium.
Quos cum ille in pago Belnensi ( de Beaune ) sibi
praesentatos more primatum nobiliter excepisset,
suae inde promissionis haud immemor; mox de illorum
adventus causa, quomodo qualiterque fieri
deberet, suos advocans, diligenter tractare coepit.
Inter quos quidam ejusdem viae loca hujusmodi fatebantur
importunitatibus passim praepedita, quatenus
nec magno comitatu quisquam vallatus illud iter
secure aggredi valeret. Contra vero nostri nitentes,
ac illud Apostoli ponentes: Si Deus pro nobis, quis
contra nos? necnon et illud: Per fidem enim ambulamus,
et non per speciem; pariter inde cum ipso

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.