PL 115, col. 947
De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
itinera, fitque viantium secura quacunque
progressio. Tunc nostri cum magna benignitatis
affectione omisso procinctu a saepedicto Leovigildo
disjuncti Complutum aggressi sunt oppidum gloriosorum
martyrum germanorum Justi et Pastoris insignitum
tropaeis. Inde nobilissimam ac sanctorum
et praecipue decem et octo martyrum triumpho laureatam
Caesaraugustae applicant ad arcem, ubi a superius
nominato Seniore episcopo rursus, quemadmodum
euntes humane recepti, optima apud ipsum,
quousque libuit, sunt quiete donati. Nec tunc quidem
de beato Vincentio, quem idem episcopus (ut
supra retulimus) sub nomine Marini martyris retinebat,
aliquid vel dignoscere certius, vel audire quiverunt.
Non enim erat, fugato Audaldo translatore
monacho, qui hujus facti notitiam panderet. Repraesentantur
et Abdiluvar praememorato ejusdem civitatis
principi, gratias agentes, quod ejus essent
auxilio in eundo, vel redeundo adjuti. A quo etiam
discedentes salutationes ad Hunfridum, epistolas
vero ad castellorum custodias perceperunt: quatenus
absque impedimento vel discussione ulla munita
suae potestatis loca transirent. Nam ne forte eis
improvisis aut legatio fraudulentium fiat, aut certe
magis hostilis impetus superveniat, cunctarum ad
sese viarum aditus continuis satagunt obfirmare
Hinc igitur digna gestorum ratione compellimur,
quae in eadem Biterris civitate, quaeque per eos in
sequenti itinere, superna agente clementia, patrata
cognovimus, litteris secuturae generationi memoranda
signare. Dum autem illi praefato Gerino eos
retinente quietis gratia aliquandiu morarentur,
homo quidam Brictius nomine, per annum fere dimidium
in tibiis sive superioribus membris genitalibus
totus elephantino insanabili morbo ulcerosus
jacebat: qui non solum ea debilitate quantum ad
corpus inutilis, verum etiam et vitae solatio, tali in
se afflictione grassante, destitutus videbatur. Is sub
unius tempore noctis in ecclesia qua inerant sanctorum
martyrum corpora, jacere permissus, sic
eorum interventu divina miseratione curatur, ut statim
in crastino sanitati redditus, ad proprium cunctis
stupentibus staret officium. Erat enim charus
domini sui ejusdem Gerini pincerna.
CAPUT II.
Quae vero dicta quaeve dicenda sunt, eorumdem
sane relatu didicimus, qui ea uti inter agendum
praesentes, propriis inspexere obtutibus. Insuper et
his sacris jam praelibari videbatur miraculis, quae
per eos erat Dominus mira populis collaturus. Ea
siquidem ipsa nocte sanctorum martyrum geminato
praeconio haec quoque virtus inclaruisse dignoscitur.
Juvenis quidam, vocabulo Guisandus, typo febrium
per tres menses aegre laborans, nihil revera de se
aliud quam mortis casum suspicari valebat. Frigoris
enim et caloris acerrimis per horas, nunc his, nunc
illis urgebatur stimulis. Hic ad memorata sanctorum
corpora in noctis spatio simili sanitatis fide excubare
permissus, non dissimili est virtute pulsa febre
curatus. Gratias namque referens, et ipse non mediocriter
sospes factus regreditur.
CAPUT III.
Quamvis et alios ibidem a diversis infirmitatum