PL 115, col. 960

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne · Spera in Deo abbas contra haereticos quosdam (Spera in Deo), J. P. Migne

collegio fieri concives, quorum una erit et summa
refectio, unius et pleni Dei inaccessibilis contemplatio:
contemplatio quia visio, inaccessibilis quia impenetrabilis.
Nam inquit, Psalmista: Accedet homo ad
cor altum, et exaltabitur Deus [(Psal. LXIII, 7)]
. Quia
quo amplius Divinitatis rimantur secreta, eo amplius
inspiciuntur profunda.

,
quia mortiferos audientium generant casus,
iis videlicet qui sunt imperiti et Scripturae sanctae
non ventilant textus. Quas duas responsiones, ut

soliti estis in aliis facere causis, amplius Scripturarum
flosculis adornetis. Et per unam quoque assertoris,
quam vobis protulimus, locutionem, aptam
promulgetis responsionem. Sic cum sanctis in
aethereis regnis accipiatis a Domino fulgidam mansionem.
Amen.

RESPONSIO ABBATIS SPERAINDEO ALVARO DIRECTA.
Illustrissimo mihi domno ac venerabili seu omni
affectione Christi in charitate amplectendo inclyto
ALVARO SPERAINDEO.
Dum a tribulationibus validissimis essem nimium
occupatus, et mens mea extuaret vel animus, ac
jaculis aemulorum irretitus telisque confossus sederem
a vulneribus taediorum sauciatus, et fluctuaret
ut navis inter maris gurgites spiritus ab amaritudine
circumseptus; subito gerulus vester ad me ingressus,
litterarum mihi detulit munus. Ipsam vero scriptam

concite perlegi, et eloquia serenitatis vestrae illico
agnovi, continuo ut luce clariora resplenderunt jam
pene mortuo, et mox interior ille suscitatus est
homo. Coepi quis essem obstupefactus intueri, aut
quis esset per quem talis ut eram mererer suscitari,
vel pro tam difficilioribus ex sacris Scripturis quaestionibus
sciscitari; dum nunc in tempore non ad
hoc nonnulli, sed in locutionibus vulgaribus malunt
immorari, non attendentes ad illum Domini dictum. Omne,
inquit, verbum otiosum quod loculi fuerint homines,
reddent de eo rationem in die judicii [(Matth.
XII, 36)]
. Aut in suorum sodalium detractionibus
volunt linguam extendi, non reminiscentes illud sacrum
Evangelium: Festucam, inquit, in oculo fratris
tui vides, et trabem in corde tuo non consideras [(Matth. VII, 3)]
.
Ea vero quae nociva sunt, et inimici
ob detrimentum fratris ingerunt, nonnulli illico credunt,
et Psalmistae eloquium non recolunt: Verba
inimici iniquitas et dolus [(Psal. XXV, 4)]
. Ipsa vero

inimicorum figmenta mox ipsi ventilant auditores,
et aliis ea iterum in detractione fractis exponunt
insultantes, verbaque sancti apostoli post tergum rejicientes. Qui detrahit,
inquit, fratri, et judicat fratrem,
detrahit legem, et judicat legem [(Jac. IV, 11)]
.
A talibus enim casibus nos solerte convenit abstrahere,
ne vocem Domini per Jeremiam prophetam
nobis intonet clare: Attendi et abscultavi, dicit Dominus:
nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui
agat poenitentiam super peccato suo [(Jer. VIII, 6)]
. Unde
nostrum omnibus momentis contemplantes delictum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.