PL 115, col. 966

Spera in Deo abbas contra haereticos quosdam (Spera in Deo), J. P. Migne

in sua potestate [(Act. I, 7)]
. Quando dicit: Non
est vestrum, scire ostendit quod ipse sciat; sed non
expediat nosse apostolis, ut semper incerti de adventu
Judicis sic quotidie vivant, quasi die alia sint
judicandi.
Quod si in tuae obstinationis sententiam, ut diem
illum Dominus nesciat, perseveras; ergo secundum
tuam oppositionem nec ipse Dominus sciebat ubi
Adam se inter ligna paradisi absconderat, quando
ei dicebat: Adam, Adam, ubi es [(Gen. III, 9)]
? Et
ad Cain dixit: Ubi est Abel frater tuus [(Gen. IV, 9)]
?
Et Abraham ait: Ubi est Sara uxor tua [(Gen. XVIII, 9)]
?
Qui haec vero cuncta quasi ignorans narravit, ipse
utique, ut in Evangelio scriptum est, Lazarum quem
resuscitare veniens sciscitavit dicens: Ubi posuistis
eum [(Joan. XI, 34)]
? Et qui mortem longe positus
discipulis jam manifestaverat, hic locum tumuli, ut
nesciens, inquirebat. Sed ut tua est assertio, ergo
nec Dominus iterum sciebat, quia Abraham Dominum
timebat, sed postquam in sacrificio filium obtulit,

tunc eum se timere utique prospexit, et ideo
illi dixit: Non immittas manum tuam in puero, nec
facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Dominum,
et non pepercisti filio tuo unigenito propter me [(Gen. XXII, 12)]
.
Haec vero cuncta adverte, et qualiter
intelligenda sunt ne erubescas sciscitare: quia
ille vere omnia novit qui haec (quasi nesciens) diversa
mundi praedixit, et ipse cuncta visibilia atque invisibilia
condidit atque creavit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.