PL 115, col. 986

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

et Hilarium [(cap. 6)] : Nihil enim fit nisi quod aut
ipse facit, aut fieri ipse permittit.
In eodem [(cap. 11)] : Proinde, sicut Apostolus ait: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Qui et parvulis quibus vult, etiam non volentibus,
neque currentibus subvenit, quos ante constitutionem
mundi elegit in Christo: daturus etiam eis
gratiam gratis, id est nullis eorum vel fidei vel operum
meritis praecedentibus: et majoribus, etiam his
quos praevidit, si apud eos facta essent, suis miraculis
credituros. Quibus non vult subvenire, non
subvenit, de quibus sua praedestinatione occulte
quidem, sed juste judicavit. Non enim est iniquitas
apud Deum, sed incrustabilia sunt judicia ejus et
investigabiles viae ejus; universae enim viae Domini

misericordia et veritas [(Psal. XXIV)]
.
Augustini ex libro Retractationum, de libro de
diversis Quaestionibus XXCII, cap. 21 [(l. I, c. ult.)] :
« Utrum Deus mali auctor non sit. » Ubi videndum
est ne male intelligatur quod dixi: « Mali auctor
non est, quia omnium quae fecit auctor est: quia in
quantum sunt, in tantum bona sunt; » et ne hinc
putetur non ab illo esse poenam malorum, quae utique
malum est iis qui puniuntur. Sed hoc ita dixi
quemadmodum dictum est: Deus mortem non fecit [(Sap. I)]
;
cum alibi scriptum sit: Mors et vita a Domino
Deo est [(Eccli. XI)]
. Malorum ergo poena, quae a
Deo est, malum quidem est malis, sed in bonis Dei
operibus est: quoniam justum est ut mali puniantur,
et utique bonum est omne quod justum est.
Augustini in expositione psalmi VII ( post medium): Sagittas suas ardentibus operatus est. Arcum
ergo istum, Scripturas sanctas libenter acceperim,
ubi fortitudine Novi Testamenti, quasi nervo quodam,
duritia Veteris flexa et edomita est. Hinc tanquam
sagittae emittuntur apostoli, vel divina praeconia
jaculantur. Quas sagittas ardentibus operatus est,
id est, quibus percussi divino amore flagrarent. Qua
enim alia sagitta percussa est, quae dicit: Inducite
me in domum vini, constituite me inter unguenta,
constipate me inter mella [F. mala], quoniam vulnerata
charitate ego sum? [(Cant. II.)]
Quibus aliis sagittis
accenditur, qui redire ad Deum cupiens, et ab
ista peregrinatione remeans, adversus dolosas linguas

petit auxilium, et dicit [al. et ei dicitur]: Quid
detur tibi, aut quid adjiciatur tibi adversus linguam
dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus
vastatoribus [(Psal. CXIX)]
, id est, quibus percussus
atque inflammatus tanto amore ardeas regni coelorum,
ut omnium resistentium, et a proposito avocare
volentium linguas contemnas, et persecutiones
eorum derideas, dicens: Quis me separabit a charitate
Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio,
an fames, an nuditas, an periculum, an gladius?
Certus sum enim, inquit, quia neque mors, neque vita,
neque angelus, neque principatus, neque praesentia,
neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.