PL 115, col. 994

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

non liberant, et hic ex propriis nihil egerunt, et
illuc ad tormenta perveniunt. Quibus unum malum
est, corruptibiliter nasci, aliud corruptibiler mori:
sed quia post mortem quoque aeterna mors
sequitur occulto eis justoque judicio, etiam sine
causa vulnera multiplicantur: perpetua quippe
tormenta suscipiunt, qui nihil ex propria voluntate
peccaverunt. Hinc namque scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus, nec unius
diei infans super terram.
Hinc per semetipsam Veritas
dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu
sancto, non potest introire in regnum Dei [(Joan. III)]
.
Hinc Paulus ait: Eramus natura filii irae, sicut et
caeteri [(Ephes. II)]
. Qui itaque nullum proprium adjungens,
ex solo originali reatu perimitur, quid iste in

illo extremo examine, quantum ad humani sensus
aestimationem, nisi sine causa vulneratur? Sed tamen
sub divina districtione justum est, ut propago mortalis,
velut infructuosa arbor, et in ramis servet
amaritudinem, quam traxit ex radice. Ait ergo: In
turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea
sine causa. Ac si aperte humani generis damna considerans,
dicat: Districtus judex qui eos animadversione
trucidat, quos culpa propriae actionis damnat;
si et illos in aeternum percutit, quos reatus arbitrii
non addicit.
Gregorii papae in libro Job XI [(cap. 2, in cap. XII
Job)] : Abundant tabernacula praedonum, et audacter
provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus
eorum. Facile est hominem tunc divitias despicere

cum habet: difficile vero est eas cum non habet, viles
aestimare. Unde patenter ostenditur, quatenus
contemptus terrenarum rerum in beati Job cogitatione
fuerit, qui tunc dicit nulla esse quae abundant
reprobis, quando omnia amisit. Ait ergo: Abundant
tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum.
Quia plerumque eo magis contra Deum superbiunt,
quo ab ejus largitate, et contra meritum, ditantur,
et qui provocari bonis ad meliora debuerant, donis
pejores fiunt. Sed intelligendum nobis est, quomodo praedones
appellentur, dum protinus additur, Cum
ipse dederit omnia in manibus eorum. Si enim praedones
sunt, violenter abstulerunt: et dubium non
est, quin violentorum non sit adjutor Deus. Quomodo
igitur ipse dat, quod hi qui praedones sunt, nequiter

tollunt? Sed sciendum est, quia aliud est
quod omnipotens Deus misericorditer tribuit, aliud
quod iratus habere sinit. Nam quod praedones perverse
faciunt, hoc dispensator aequissimus fieri, non
nisi juste permittit, ut et is qui rapere sinitur, caecatus
mente culpam augeat, et is qui rapinam patitur,
jam in ejusdem rapinae damno, pro alia quam
ante perpetravit culpa, feriatur. Ecce enim quidam
in montis fauce constitutus, insidiatur itinerantibus;
sed his qui iter agit, iniqui fortasse quaedam aliquando
perpetravit; eique omnipotens Deus malum
suum in praesenti vita retribuens, atque hanc [al. hunc]
insidiatoris manibus tradens, vel spoliari rebus, vel
etiam interire permittit. Quod ergo praedo injuste

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.