PL 116, col. 103
Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
hunc humanae depravationis lapsum quid subjectum
sit, eadem Scriptura sic dicit: « Sensus enim et
cogitatio humani cordis prona est ad malum. »
Hunc itaque liberi arbitrii languorem, quo sensus
hominis et cogitatio ex vitio damnatae originis, prona
et intenta est ad malum, et ipsum liberum arbitrium
tenetur captivum, solus ille sanat medicus, solus ille
liberat, et reddit liberum liberator, qui de seipso ait:
« Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. »
Et iterum: « Si vos Filius liberaverit, tunc vere
liberi eritis. » Ipse liberum arbitrium reddit sua
gratia liberatum: ut sicut erat pronum et promptum
ad malum, multo attentius et delectabilius efficiatur
pronum et promptum ad bonum. De qua libertate
Apostolus ait: « Ubi autem spiritus Domini, ibi
libertas. »
Haec igitur gratia, et praescientia, et praedestinatio,
et electio, et vocatio, sed et liberi arbitrii dejectio
et instauratio, tam clare annuntiata in Scripturis,
fidelissime et firmissime debent teneri a nobis. Quae
non ad hoc annuntiantur, ut hominem fidelem ab
spe et fiducia salutis dejiciant, aut frangant: sed ut
humiliata omni humana superbia, et omni de suis
viribus praesumptione deposita, subjiciat se unusquisque
et commendet fideliter Deo regendum, et
ejus virtute protegendum, ejus bonitate juvandum,
ejus gratia conservandum et perficiendum, quae nulla
est alia, nisi misericordia et benignitas Redemptoris,
cujus morte vivificamur, cujus sanguine Redimimur,
cujus justitia absolvimur, cujus cruce salvamur, ut
fiat in nobis, non ad desperationem, sed ad salutem,
quod Apostolus ait dicens: « Sed ipsi in nobis ipsis
responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes
in nobis, sed in Deo, qui vivificat mortuos. » Et
alio loco: « Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu,
qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia,
et sanctificatio, et redemptio. » Quatenus totum
ipse nobis sit, et nos toti ejus simus, non ex parte
de nobis, et ex parte de illo fidentes, et unusquisque
nostrum dicat ei fideliter cum Psalmista: « Tuus
sum ego, salvum me fac. » Quid est enim, quod ita
se quodammodo familiarius Deo commendandum putavit,
ut diceret, « Tuus sum ego? » nisi intelligi
volens, quod malo suo suus esse voluerit, quod est
inobedientiae primum et maximum malum. Ideo tanquam
dicens, Meus esse volui, et perditum me feci,
« Tuus sum, » inquit, « salvum me fac. » Constanter
utique fidelis quisque Christo crede, eique te totum
committe, quantum potes. Noli velle esse quasi proprius,
et in tua potestate, sed ejus clementissimi et
utilissimi Domini te servum esse profitere. Ita enim
te ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenire
permittet, nisi quod tibi prosit, etiamsi nescias. Ipsa
est namque Dei sapientia, quae loquitur et admonet
dicens [(Eccli. XXIV, 24 et seqq.)] : « Ego mater pulchrae
dilectionis et timoris, et agnitionis et sanctae spei:
in me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis
spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui