PL 116, col. 106

Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne · Sententiae Augustini de praedestinatione et gratia Dei (Amulo Lugdunensis), J. P

horreum. Abundant tentationes in mundo, sed major
est qui fecit mundum. Abundant tentationes, sed
non deficit, qui illo spem ponit in quo defectus
nullus est. »

quam prophetae, quam apostoli et evangelistae,
quorum verbis haeretici aliquando ad defendendos
errores suos abusi sunt. Caeterum liceat quibus hos
sequi libet, vel Augustinum cum Adrumetinis monachis
non intelligere, vel falsa illi affingere cum
praedestinatis. Nos, Amulone duce, Augustini sententias
in eam partem accipiemus, quae Ecclesiae
placitis maxime congruat, quae fidem fiduciamque
nostram aedificet, quae nos Deo divinaeque providentiae
totos dedat, explosis iis qui cum ab Augustino
procul absint, Augustini tamen nomine gloriari
suumque illum dicere cum Gothescalco non erubescunt.
EJUSDEM SIRMONDI PRAEFATIO ALTERA. De Sententiis S. Augustini quanti merito faciendae sint.

cum agitur, Augustinum sic amemus, ut eos non
audiamus, qui illum supra quam par est extollere
student. Quod dum faciunt, non animadvertunt se
illum ipsum, cujus laudibus indulgent, minime faventem,
sed adversarium habituros. Quippe qui ad
S. Hieronymum scribens epistola 28 solis canonicorum
librorum scriptoribus honorem hunc deferre
norit, ut nusquam errasse illos credat. De se autem
tantum abest ut idem sibi arroget, ut horum similes
quosdam amatores suos, qui de ipso aliter sentiebant,
graviter hoc nomine reprehendat in epistola
143 ad Marcellinum. « Vos autem, inquit, qui me
multum diligitis, si talem me asseritis adversus eos
quorum malitia, vel ignorantia, vel intelligentia reprehendor,
ut me nusquam scriptorum meorum
errasse dicatis, frustra laboratis; non bonam causam
suscepistis, facile in ea me judice superamini:
quoniam non mihi placet, cum a charissimis meis
talis esse existimor qualis non sum. »
AMULONIS PRAEFATIO.

eodem Domino adjuvante salubriter ordinatas, in
hoc libello avide carpendas ac dulciter proponimus
ruminandas, ut devotus et simplex lector, ne magnis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.