PL 116, col. 142

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

dies, in quibus abundante iniquitate refrigescit
charitas multorum, etiam Isaias propheta significat,
ubi ait: « In die illa auferetur paxillus qui
fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et peribit
et cadet quod pependerat in eo, quia Dominus
locutus est [(Isa. XXII, 25)] . »
III.
Primum itaque illud ad memoriam reducimus,
ut recogitet et perpendat unusquisque fidelis
qui, et quales, et quam cavendi sint de quibus nunc
loquimur; id est, perfidi et blasphemi Judaei. De ipsis
enim Dominus in Apocalypsi Joannis, angelo,
id est sacerdoti Ecclesiae Smyrnae loquitur, dicens:
« Scio tribulationem tuam, et paupertatem, sed dives
es; et blasphemaris ab his qui se dicunt Judaeos
esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae
[(Apoc. II, 9)] .
» Et iterum Angelo Ecclesiae
Philadelphiae scribit: « Ecce dabo de synagoga Satanae
qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed
mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent
ante pedes tuos, et scient quia ego dilexi te [(Apoc. III, 9)] .
» De his ergo non Judaeis, ut ipsi
mentiuntur, sed synagoga Satanae, dicit etiam beatus
Paulus apostolus ad Thessalonicenses: « Quia
eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, quae
et ipsi a Judaeis, qui et Dominum occiderunt Jesum,
et prophetas: et nos persecuti sunt, et Deo non placent,
et omnibus hominibus adversantur; prohibentes
nos gentibus loqui ut salvae fiant, et impleant
peccata sua semper: pervenit autem ira Dei super
eos usque in finem [(I Thess. II, 14, 15, 16)] . » De

talibus et beatus Joannes in Epistola sua, fidelibus
praecipit, dicens: « Si quis venit ad vos, et hanc
doctrinam non affert, nolite recipere eum in domo,
nec ave ei dixeritis: qui enim dicit illi ave, communicat
operibus illius malignis [(II Joan. 10, 11)] . »
Quod licet nonnulli tantummodo de haereticis qui
ab Ecclesia recesserunt, et Christi fidei contraria
docent, dictum putent; nos tamen vigilanter considerare
debemus, quod nullam exceptionem fecerit
Apostolus, sed generaliter de omnibus doctrinam
Christi respuentibus dixerit: « Si quis venit ad vos,
et hanc doctrinam non affert, » et caetera.
IV.
Si quis autem illud nobis opponit, quod iste
sermo veniendi, quo dictum est, « Si quis venit ad
vos, » proprie quodammodo de falsis doctoribus in

Scripturis poni soleat, de quibus et Dominus dicit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.