PL 116, col. 156

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

quae ex tribu Juda electa est, Judas appellatur. Inde
est quod saepius legitur [(Reg. III et IV)] de istis:
« Ecce haec scripta sunt in libro Verborum dierum
regum Juda; » de illis: « Ecce scripta sunt in libro
Verborum dierum regum Israel. » De istis namque
duabus partibus populi in duo regna divisi, per
Osee dicitur: « Quid faciam tibi, Ephraim? Quid
faciam tibi, Juda [(Ose. VI, 4)] ? » Huic ergo populo
Israel, et Ephraim, per Jeroboam filium Nabath a
domo David separato, et a templo Dei alienato; qui
vitulos aureos coluit in Bethel, et in Dan, usque
ad diem captivitatis suae: et sic a regibus Assyriorum
ductus est in aeternam captivitatem, dicente
Domino per Osee: « Quia non addam ultra misereri
domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum
[(Ose. I, 6)] .
» Huic, inquam, populo in magna, et
vere magna consolatione promittitur, quod qui temporalis
captivitatis jugo nunquam meretur absolvi,
in adventu Domini Salvatoris, si in eum credere
voluerit, tantam recipiat felicitatem, ut fiat Deus
Israeli pater, et Ephraim primogenitus ejus sit:
recuperans videlicet illam gloriam, quam antiquitus
ex Aegypto liberatus acceperat; dicente Domino ad
Pharaonem: « Filius primogenitus meus Israel:
dimitte eum, ut serviat mihi [(Exod. IV, 22, 23)] . »
XXIII.
Cum itaque tam clara sit hujus rei veritas,
cur sibi ipsi de luce tenebras faciunt? Cur audent
dicere, ex Ephraim nescio quem Messiam, id est,
unctum? Nunquid enim quia primogenitus, ideo
etiam unctus? cum de omni generaliter populo

dictum sit: « Filius primogenitus meus Israel: » et
tamen unctionis gloriam praeter domum sacerdotalem
et domum regiam non accepit? Audiant contra
errorem suum, etiam antequam illa divisio populi
fieret sub Roboam filio Salomonis, psalmum dicentem,
et unde verus Salvator exspectandus esset apertissime
protestantem: « Et projecit, inquit, tabernaculum
Joseph, et tribum Ephraim non elegit: sed
elegit tribum Juda [(Psal. LXXVII, 67, 68)] . » Et post
pauca: « Et elegit David servum suum, et tulit eum
de gregibus ovium, sequentem foetas [(vers. 70,
71)] . » Adduxit eum ut pasceret in Jacob populum
ejus, et in Israel haereditatem ejus. De gentibus
autem Gog et Magog, sicut et de caeteris promissionibus,
et comminationibus propheticis, quae nimis

obscure positae sunt, cum istis aliquid disputare
velle nimis ineptum est: quandiu haec tam vera, et
tam manifesta, et in quibus tota salus constat contemnunt.
Quocunque enim modo illa intelligenda et
accipienda sint, nisi primum ista fideliter susceperint,
salvi esse non possunt.
XXIV.
Et quia de falsis et caecis Judaeorum doctoribus
nobis sermo est, de quibus Dominus testatur,
dicens: « Omnis plantatio, quam non plantavit
Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos:
caeci sunt duces caecorum: caecus autem si caeco
ducatum praestet, ambo in foveam cadunt [(Matth.
XV, 13, 14)] ; » breviter admonendum putamus, ut
etiam libri Josephi, et Philonis (qui homines quidem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.