PL 116, col. 77
Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
I.
Reverendissimo et puro dilectionis affectu excolendo
THEODBOLDO Ecclesiae Lingonicae episcopo,
AMULO humilis Ecclesiae Lugdunensis episcopus in
Domino Jesu Christo sempiternam salutem. Mandastis
nobis per dilectum fratrem chorepiscopum vestrum,
nuper in castro Divionensi, apud ecclesiam
beati Benigni martyris, coepisse quaedam fieri in his
qui orationis et venerationis causa ex quibuscunque
locis confluere videntur, et maxime, imo, ut nonnulli
affirmant, tantummodo in feminis; unde animus
vester quadam ambiguitate turbaretur, et necessarium
judicaretis nostrum, id est, fraternum,
expetendum esse consilium. Dixit enim quod anno
transacto duo quidam, qui se monachos esse dicerent,
detulerint usque ad praefatam sancti martyris
basilicam quaedam velut cujusdam sancti ossa, quae
se vel ex urbe Roma, vel ex nescio quibus Italiae
partibus, sustulisse affirmabant: cujus tamen sancti
nomen se oblitos esse mira impudentia dixerunt.
Quasi aut eum in tantum diligere et venerari potuerint,
si vere sanctum esse cognoverant, ut tanto terrarum
spatio tam studiose deferre satagerent, nisi
ejus nomen in locis illis, unde assumptus dicitur,
usitatum esset atque vulgatum, et istis ita insinuatum
et cognitum, ut desiderarent illum et exposcerent,
vel etiam furto auferrent in suae regionis finibus
collocandum, ac venerationi fidelium commendandum.