PL 116, col. 79
Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
sed percussionum et elisionum, quibus miserae
mulierculae subito in ipsa orationis domo cadere
et collidi, et quasi vexari viderentur; cum
tamen in nulla parte corporis laesae appareant, aut
ulla plagae alicujus vestigia monstrare videantur.
Qua ex causa tanta illuc velut admirantium turba
concurrit, sicut non solum ab illo fratre nostro, quem
misistis, sed etiam a nonnullis aliis didicimus, ut
jam trecentae sive quadringentae aut eo amplius personae
esse referantur, quae jam dicto modo corruentes
atque elisae et per paululum velut recepto sensu
sanatae, nullatenus a loco discedere posse firmantur,
quia videlicet si ad domos suas redire tentaverint,
statim nova nescio qua plaga percussae, ad ecclesiam
de qua exierant redire compellantur. In quibus
esse dicuntur, non solum puellae, sed etiam conjugatae
juveniores, et maturiores aetate, honestiores
atque viliores.
III.
Haec autem non solum in ecclesia sancti Benigni,
sed etiam in altera ecclesia intra ipsum castellum,
et in aliis nonnullis per parochias vestras
similiter jam fieri coepisse significastis. Nam et in
Augustodunensi territorio quod Sedelocus vocatur,
apud ecclesiam in qua sancti martyres Andochius,
Thyrsus et Felix, conditi sunt, similia fieri vel potius
simulari certa relatione comperimus. Exspectavimus
autem aliquot diebus, ut sicut per praefatum
chorepiscopum vestrum rogavimus, diligentius et
modum et ordinem hujus rei vestris nobis litteris
intimaretis, ut quanto subtilius et evidentius instructi,
tanto, aspirante Dei gratia, ad respondendum
inveniremur parati. Sed quia nihil postea rescripsistis,
melius nobis visum est ut juxta quod ex ejus
relatione agnoscere vel perpendere potuimus, dilectioni
vestrae debitum responsionis officium solvere
non differamus. Igitur, ut ad haec omnia, prout Christus
donare dignatur, breviter respondeamus, et
causae ambiguum cum vestra pariter dilectione resecemus,
videtur nobis in primis ut ossa illa, quae
nulla ratione, nulla auctoritate, nescio cujus sancti
esse dicuntur, unde primum prurigo hujus curiositatis
exorta esse videtur, omnino de sacris adytis et
de loco celebri tollantur et nequaquam intra ecclesiam,
sed foris in atrio, aut certe sub pariete, vel
circa ipsam, vel quod utilius existimamus, circa
aliam secreto in loco, apto et mundo, sub paucorum
conscientia sepeliantur; ut quoniam et sancta esse
dicuntur, aliquid eis reverentiae referatur, et quia
esse penitus nesciuntur, nequaquam rudibus populis
occasio erroris et superstitionis exsistant. Nec metuere
debemus ne forte ex hac diligentia aliquam
offensionem incurramus. Vult enim omnipotens Deus
nos in rebus suis cautos esse atque discretos, juxta
praeceptum Apostoli dicentis: « Omnia autem probate,
quod bonum est tenete, ab omni specie mala
abstinete vos. » Et iterum: « Nam et ipse Satanas
transfigurat se in angelum lucis. » Unde et Dominus