PL 116, col. 85

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

ultro dicere vel respondere aggrederer: et rursum
tantam deprecationem et supplicationem tuam contemnere
et praeterire silentio non videbatur Christianae
esse pietatis et charitatis, per quam praecipue
lex Christi adimpletur in nobis, testante et commendante
Apostolo: « Alter alterius onera portate,
et sic adimplebitis legem Christi. » Unde et cum de
seipso dixisset: « Factus sum infirmis infirmus, ut
infirmos lucrarer: omnibus omnia factus sum, ut
omnes facerem salvos; » et post aliqua: « Non quaerens
quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi
fiant, » continuo, ut nos ad exemplum sui, et per
hoc ad exemplum Christi, instrueret et informaret,
adjunxit: « Imitatores mei estote, sicut et ego
Christi. » Ipse est enim verus et pius ille Samaritanus,

qui descendentem ab Jerusalem in Jericho, et
a latronibus in itinere spoliatum, et vulneratum,
ac semivivum derelictum, clementer miseratus est,
alligans vulnera ejus, et vini atque olei infusione
curans: tantaeque misericordiae et pietatis suae nos
imitatores esse desiderans, in fine hujus parabolae
unicuique nostrum dicit: « Vade, et tu fac similiter. »
Manifeste ostendens illum vere esse proximum fratri,
illum vere imitatorem sui, qui fraternis necessitatibus
atque infirmitatibus prompta pietate et
compassione succurreret. Istiusmodi igitur consideratione
provocatus, et de venerabilium fratrum atque
consacerdotum nostrorum sincerissima charitate
confisus (per quam in Domino unum sumus, et
invicem commissi nobis ministerii onera et officia

communicare debemus, quatenus et illorum bona
per unanimitatis spiritum nostra, et nostra, si qua
divina misericordia esse possunt, illorum sint), melius
et salubrius existimavi aliquid tuae fraternitati
rescribere, quam inutili taciturnitate, et de illis viderer
diffidere, et tibi tam angustiato, tam afflicto,
tam anxio et conturbato, nihil consulere. Quapropter
omnipotentis Domini et Salvatoris largissimam
et indeficientem oro gratiam, ut nobis tribuere dignetur
utilem et veracem tuam consolationem et
instructionem, sermonem et animum tuum praeparet
ac tranquillet, ut quae dicturi sumus, pia mansuetudine
et humilitate suscipias, ac seposita animositate
et studio contentionis, libenter quae vera
sunt audias, et non nostra, sed Dei et sanctorum

Patrum dicta obedienter suscipias, eisque animum
tuum et sensum sincera pietate submittas, quia, ut
verax veraciter Scriptura dixit, « Sunt viae quae
videntur homini rectae, et novissimum earum
ducit ad mortem. » Et: « Qui confidit cogitationibus
suis impie agit. » Unde et alibi eadem
Scriptura admonet, dicens: « Et ne innitaris prudentiae
tuae. » Hoc namque malum, quantum cavendum
sit homini, etiam beatus Ephrem admirandae
sanctitatis et illustrissimae doctrinae pater
ostendit, cum in hora exitus sui, astanti sibi uni
ex discipulis, magni et acuti et nimis curiosi ingenii,
sollicite admonens dixit: Cave, Pauline, ne unquam
te submittas cogitationibus tuis. Quantum vero bonum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.