PL 116, col. 87

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

ubique fideliter ac salubriter doceat. Cujus doctrinae
et sensibus te, quasi devotum et pium filium, irrefragabiliter
obtemperare oportet, si cupis in ejus
corporis unitatem vivum et sanum membrum inveniri,
et non cum putribus et emortuis justae severitatis
judicio abscissionem mereri. Hunc autem
sermonis nostri tenorem, servato in omnibus legitimo
ordine ac ecclesiastica auctoritate, non tibi,
qui infelici et miserabili lapsu excommunicationem
ab Ecclesia excepisti, sed principaliter reverentissimo
et charissimo nostro metropolitano antistiti
direximus tuo, confidentes in Domini pietate, quia
cum haec legerit et nostrae erga te compassionis
affectum cognoverit, non indignatione aliqua adversum
te, sed boni patris et pii pastoris visceribus

commovebitur, ut his congruenter perlectis et tranquille
apud te tractatis, si divina gratia aspirante
acquiescere volueris veritati, nequaquam diutius
aberres a caulis, sed boni et summi pastoris humeris
reportatus, unitati inventae ac redemptae ovis,
cum gaudio coelestium et terrestrium, feliciter restituaris.
Haec sunt igitur quae in scriptis tuis merito
reprehendenda, et reprehensa, tanquam verae
fidei catholicae inimica, notavimus, et qualiter ad
regulam veritatis sint corrigenda perstrinximus.
In primis displicet nobis valde, quod dicis et asseris
neminem perire posse Christi sanguine redemptum.
Hoc enim dictum dupliciter fidei catholicae
adversatur. Si aut neminem ex numero Christianorum,
postquam semel in Christo baptizatus

et particeps redemptionis Christi effectus est, perire
posse confirmas, contra Apostolum apertissime praedicantem
et contestantem: « Quoniam iniqui regnum
Dei non possidebunt. » Et quoniam qui illa vel illa
crimina admiserint, regnum Dei non consequentur,
et non habent haereditatem in regno Christi Dei,
inter quos etiam illi sunt negatores Christi, de quibus
ipse terribiliter testatur: « Quicunque negaverit
me coram hominibus, negabo et ego eum coram
Patre meo qui est in coelis. » Et illi infructuosae
fidei, de quibus ait: « Non omnis qui dicit
mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. »
Sed et illae fatuae virgines, quae non
sumpserunt oleum in vasis suis cum lampadibus,
quibus clausa janua regni dicturus est: « Amen dico

vobis, nescio vos. » Aut si non credis, omnes, qui
vera fide et devotione per baptismi gratiam regenerantur,
Christi esse sanguine redemptos, imo in
Christi morte et sanguine baptizatos, licet postea
plurimi ex eis, vel per haereses, vel per alia diversa
crimina pereant, manifestissime contrarium est
beato Paulo apostolo dicenti: « Quicunque baptizati
sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati
sumus. » Et beato Joanni similiter de eodem
Domino contestanti: « Qui dilexit nos, inquit, et lavit
nos a peccatis nostris in sanguine suo. » Et beato
Petro etiam de pessimis haereticis, qui post baptismum
redemptionis Christi de Ecclesia recesserunt, ita
dicenti: « Et eum qui emit eos Dominum negant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.