PL 116, col. 95

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

magna et ineffabiliter majori cautela, ut aliquatenus
intelligi possint, divina verba indigeant, non facile
a quoquam proferenda sunt velut pro se, ne forsitan
bene tractata inveniantur contra se.
Septimo loco, duo prorsus gravia mala in tuis
nobis moribus plurimum displicuerunt. Unum quod
sacerdotes Dei, et rectores Ecclesiarum, tantis injuriis
et conviciis et maledictis laceras, tanto despectu
et contumacia conculcas, utique spiritu erroris
et superbiae miserabiliter deceptus, ut omnino nihil
Christianae patientiae, nihil Christianae reverentiae
habere videaris. Nam inter caetera, omnes qui insaniae
sensuum tuorum zelo fidei resistunt, haereticos
appellare non metuis, eosque a bono et erudito viro
atque catholico episcopo Rhabanicos nuncupare

praesumis. Nec times Deum, quod in tales et tantos
diaboli laqueos, per vanam instabilitatem mentis et
corporis, et vaniorem curiositatem atque arrogantiam
incidisti. Nec erubescis, quod in tot erroribus
et mendaciis ab omnibus ubique deprehenderis et
confutaris. Nec doles, quod ecce tot annis a corpore
Ecclesiae justae severitatis damnatione praecisus, atque
omni bonorum contubernio ac solatio defraudatus,
remansisti velut stirps inutilis, et palmes
aridus igni destinatus. Sed adhuc insuper os tuum
maledictione et amaritudine plenum est: et conversus
in arcum pravum, non pro Domino, ut putas,
sed Ecclesiam matrem tuam, ejusque praesules patres
tuos, sacrilega audacia contemnens, adversus
Dominum jacularis. Alterum vero malum est in moribus

tuis, quod in omnibus quae dicis et sentis,
sicut Scriptura tua declarat, nullum omnino, hominum
more bonorum, pie et humiliter deprecaris,
nullius te sensui et auctoritati submittis, nec dicis
quod saepe solet et debet pietas dicere: Obsecro,
bone vir aut bone frater, si in his quae dico aliquatenus
erro, ferto infirmitatem meam, instruito ignorantiam
meam, et probabis obedientiam meam, quia
paratus ero libenter suscipere quidquid Veritas dignabitur
declarare. Sed ita te sensui tuo credis, et
in ipsa veritate speculari et contemplari gloriaris,
ut in scriptis tuis nec Deo ipsi supplices, ut tibi quod
melius est revelet. Quapropter multum fraternitatem
tuam exhortor et moneo, et paterna pietate ac
fraterna charitate persuadeo, ut revertaris in temetipsum,

convertaris ad cor tuum, et excutias procul
a te istum errorem vanum, et laborem infructuosum
ac perniciosum, restituasque te sanctae matri

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.