PL 119, col. 1132
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
tempore a missarum solemniis suspendatur,
denuo ad sacerdotale posthaec rediturus officium.
Quod si veraciter qualicunque percussione istius
presbyteri ille mortuus est diaconus, nulla hunc ratione
ministrare sacerdotis more decernimus, quoniam
etsi voluntatem occidendi non habuit, furor
tamen et indignatio ex quibus motio illa mortifera
prodiit, in omnibus, sed praecipue in Dei ministris
multipliciter inhibentur, atque ubique damnantur.
Verum si presbyter adeo vestro studio noxius forte
claruerit, praecipimus ut tale beneficium sibi ecclesiae
suae concedatur, quo et ipse et sui sufficienter
possint habere suae sustentationis solatium.
[(Anno 867.)] CXL. EX DECRETIS NICOLAI PAPAE.[Apud Mansi, ibid. ]
Si quis fornicatus fuerit cum duabus sororibus,
vel cum noverca sua, hoc est cum relicta patris sui,
vel cum amita, seu cum matertera sua, vel cum filia
patrui sui, sive avunculi, vel cum filia amitae suae,
materterae suae, aut cum filia filiae, vel filii sui; sive
etiam cum ava, sive etiam cum proava sua, aut cum
filia fratris, sive sororis suae, sive cum uxore fratris
aut filii sui. Similiter si quae mulier per supradictos
consanguinitatis gradus se fornicari permiserit,
unusquisque eorum singillatim per se XVI [annos] in
hunc modum poeniteat. In primis quidem toto illo
anno inclusus maneat ad ingressus domus Dei, et
eodem anno, exceptis Dominicis diebus et festis,
solummodo pane, aqua, et sale utatur.
Secundo anno ingrediantur quidem domum Domini,
sed carnibus et vino aut sicera minime utantur,
in [ Del. in et Suppl. exceptis, ut infra ] festis et
Dominicis diebus; postea vero aliis duobus sequentibus
annis per totum anni circulum quando carne
vescint, ab omni potu quo inebriari potest, se contineant;
et si potum biberint, minime carne vescant,
Infra hebdomadam scilicet tertiae feriae, et quintae, et
Sabbato; aliae autem feriae sint purae, id est secunda
et quarta et sexta.
Dominici vero dies sint absoluti. Deinde usque ad
finem decimi anni tres legitimas ferias per tres Quadragesimas
in anno legitime custodiat, sextam vero
feriam, quandiu vixerit, in pane, et aqua observet.
Arma non ferat nisi contra paganos. Osculum nulli
praebeat. Sacrificium nisi pro viatico minime sumat,
et si sine uxore esse [ f., contingerit] nunquam conjugio
copuletur.
Si vero conjugatus est, post quinque annorum
poenitentiam non penitus privetur conjugio. Qui autem
in aliis gradibus usque ad septimam lineam
incestum perpetraverit, decem annis, sicut supra
dictum est, poeniteat.
Sane sacerdoti considerandum est si semel peccavit,
aut quanto tempore quis in vitio perduravit,
aut si casu, aut si non sponte, aut nesciente
incestum perpetravit, et considerata qualitate,