PL 119, col. 1135
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
De Oleoberti episcopi Gravellensis crudelissima
nece multum apostolatus noster condoluit, et magno
moerore affectus est: sed rursus non minus prudentiam
tuam miramur, utrum verum sit quod illuc
vestrum factura episcopum sine nostra licentia transmiserit,
cum licitum non sit, sicut dicitis, missum.
Certe etsi aliud non impediret, saltem vos tandem
scelus paululum retardare debuerat, ne cito in tali
et de tali populo episcopum constitueretis, ubi oves
morbidae, Judaeorum, in Dominum Salvatorem imitantes
flagitium, proprium ausi sunt truncare pastorem.
Sustinete igitur paulisper, et causam quam
nescitis secundum beatum Job diligentissime investigate,
ne forte, nisi digna examinatio praevenerit,
manus super caput sanguine plenum posuisse, quod
absit, inveniamini. Cum autem detectis reis atque
punitis qui dignus sit apparuerit, et cleri plebisque,
et ducis nostri nostram habentis auctoritatem, qui
utique unus e plebe eadem esse dignoscitur, concordia
effecta fuerit, celebretur electio, sicque demum,
sicut in synodo deliberatum est atque constitutum,
nobis hoc innotescite: et cum de electo nostro
apostolatui nuntiatum fuerit, adjuvante Domino sanctione
praemissa, episcopus a vestra beatitudine consecretur.
[(Anno 867.)] CXLV. AD HINCMARUM RHEMENSEM ARCHIEPISCOPORUM. Non studio, sed ex necessitate vel ignorantia peccantes absolvendos esse. [Apud Mansi, Conc. tom. XV.]
NICOLAUS Rhemorum archiepiscopo.
Excellentissimus rex Carolus apostolatum nostrum
consuluit, quid agendum sit de his, qui communicant
cum his, qui cum Ingeltrude saepe damnata
communicant femina, quoniam eos cum excommunicatis
et fautoribus simul prius vinculo anathemati
retineri constat astrictos. Quapropter nunc beatitudini
tuae injungimus, ut super hoc nostra auctoritate
freta, curam de his sumere audeat. Et quia
docta divinitus sanctitas tua valde novit aliud esse
ex necessitate, aliud ex ignorantia, atque aliud quod
ex studio delinquitur, istudque posterius duobus
prioribus strictius esse puniendum, idcirco solerter
invigilet, et cauta discretione singulorum mores dijudicet,
quatenus hi, qui ex necessitate, vel ignorantia
delinquunt, auctoritate nostra per te absolvantur, si
tamen ipsa eorum ignorantia vel necessitas vera, et
non simulata, vel non ex voluntate processerit, qualiter
bene nosti. Plerique sunt qui possunt quidem,
sed nolunt recta nosse; unde psalmista de hujusmodi:
Noluerunt, inquit, intelligere, ut bene agerent
[(Psal. XXXV)]
.
Illos autem qui studio suo obligantur,
et contemptu interdicta nostra postponunt,
nonnisi digna satisfactione praeveniente, volumus a
te prorsus absolvi.
[(Anno 867.)] CXLVI. AD THEUTBERGAM REGINAM. Arguit quod contra seipsam taedio victa scribat, negatque fieri posse quod suggerit, ut continentiae studio conjugium dissolvat, nisi Lotharius maritus caelibem quoque vitam promittat. [Apud Mansi, ibid. ]