PL 119, col. 1140

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

quidem Lotharius adeo iniquitatem suam agnovit
ut hanc etiam et corrigeret. Ipsa vero nec agnovit,
nec confessa est, nec venenum suae mentis deseruit.
Verumtamen ab itinere coepto reducta, nec percussa
doluit, nec attrita voluit recipere disciplinam. Quippe
quae nec reversa est ad percutientem se, nec
etiam duriora vulnera sensit. Merito ergo ea inter
mortuos reputata: quae nimirum neque [ edit. Rom.
addit ut viva vocem praedicantium audit neque in
suis, etc.] in suis penetralibus occultata, imo jam
foetida jacens, per confessionem foras egreditur.
Vobis ejusdem in jam fatam moecham sententiae
prolatae notionem duximus nostris litteris exaratam
denuo destinandam: admonentes videlicet, ut saltem
vos et subjectos vestros ab operibus ejus mortuis

observaretis, et ut praeceptum est, pollutum
minime tangeretis
[(Isa. XII)]
. Quamvis easdem litteras,
ut relatione nonnullorum audivimus, imo ut
lucri nullius effectu didicimus recipere fraternitas
vestra renuerit, nec in hoc pro quo missae sunt, vel
a nobis excitata vigilare, sive quamlibet operam
dare curaverit. Quae res si veritate minime fulciretur,
profecto quantum proficeret, aut non proficeret,
pontificio nostro solertia vestra jamdudum congruo
[ pro congrue, HARD.] retulisset. At vero cum nil ex
hoc nobis retulerit, patenter datur intelligi, nihil
hinc studii, ut admonita fuerat, eam penitus habuisse.
In quo liquido patet, quid ageretis nullis hortatibus
nostris pulsati, qui nullum in ecclesiasticis
correctionibus laborem geritis etiam a nobis toties

incitati. Sed saltem nunc quod hactenus omisistis
incipite, ita ut unusquisque vestrum veraciter dicere
cum psalmista valeat: Nunc coepi [(Psal. LXXVI)]
. Et
novissime cum apostolo securus et laetabundus fateri: Bonum certamen certavi, cursum consummavi,
fidem servavi, et de caetero reposita est mihi corona
justitiae
[(II Tim. IV)]
. Verum jam fortasse malitia
sibi finem imponeret, nisi quidam vestrum magis
sua, quam quae Jesu Christi sunt, quaererent. Quidam
sibi peritura seu toxicata beneficia subtrahi
metuunt, pro justitia quidam loqui renuunt, favere
autem moechis tota virtute contendunt, ac per hoc
aeternis beneficiis justo judice decernente privantur.
Quanquam meminisse nihilominus debeant, nos
penitus non latere, quantum ipsi favorem moechis

praestiterint: nimirum qui surreptiones suas in
profanis gestis nos dudum reperisse non nesciunt.
Quibus etsi forte apostolica moderatione ignovimus,
qualiter tamen his quibus pepercimus fuerit ignotum
recolimus. Denique sic praeterita dimisimus, ut
futuris congruam adhiberemus cautelam; et sic se
nossent illi provisum judicium evasuros, si se scirent
in idem flagitium favendo nunquam penitus
incursuros. Nunc ergo, quoniam minus sese caute
ab eo munierunt, in judicium quod dilatum est inciderunt,
quamvis et illis, et his, qui mittere pro
impetranda venia contempserunt, valde providendum
est, ne a communione nostra, ac per hoc ab
universalis Ecclesiae compage ruant, sicque demum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.