PL 119, col. 1143
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
ipsius incommoditatibus condoluisse, quam vestrae
pietatis affectum, recolimus. Adeo ut in vita fratris
ejus causam ipsius sedi apostolicae retuleritis, et eam
largitate munificentiae vestrae non pauco tempore
sustentaveritis, nosque frequenter ad auxilium illius
exhortari studueritis. Quocirca sedes apostolica tantam
vestrae charitatis circa eam intuens abundantiam,
quoniam celeri exsecutione, pertinacia perversitatis
obstante, causam ejus perficere non praevaluit,
vestrae hanc, tanquam Deo contemplante,
atque beato secum Petro apostolorum principe contradente,
tuitioni seu clementi munitioni commisit.
Nunc autem, sicut audivimus, Lotharius rex adversus
eamdem Theutbergam rursus armatus, ut assensum
quoque vestrum huic nefariae intentioni suae
copulare potuisset, foedera vobiscum iniisse dicitur,
et quodam regni sui collato monasterio, pro perdenda
praefata Theutberga nutum sibi vestrum univisse,
diffusa longe lateque fama protenditur. Quod
si, ut multi ferunt, verum est, vehementer exstitit
dolendum et amarissime deplorandum; videlicet ut
a priori consilio pietatis nunc retro, quod absit,
conversi consilium detis impietatis, et qui hactenus
favorem praestabatis aequitati, nunc assensum praebeatis
iniquitati. O incomparabile detrimentum! O
inenarrabile pii regis compassionis dispendium! Sed
absit hoc a tanto principe, absit a fidelium cordibus
de tanto Christi cultore tale quid facile credere, cum
potius credendum est, eos qui Balaam imitantur
merito reprehendere, qui contra eorum vitam, quibus
se similem fieri etiam moriendo poposcerat,
consilium praebuit, et cum occasionem de avaritia reperit,
illico oblitus est quidquid sibi de innocentia
optavit
[(Num. XXII)]
. Sed quia de praebendo nequitiae
consensu vestro nondum ex toto credere patimur,
restat ut ad exhortandos vos, quo circa jam fatam
reginam pium ac inchoatum opus consummetis, interim
calamum temperemus. Ecce enim Veritas dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit
[(Matth. X)]
. Ecce de offerente juge sacrificium
beato Job legitur: Sic faciebat Job cunctis diebus [(Job I)]
.
Quod B. papa Gregorius exponens ait: In
sacrificio igitur sancta actio, in cunctis autem diebus
sacrificii constantia actionis ostenditur. Sed his
ita praemissis, excellentiam vestram nolumus ignorare,
adeo Lotharium regem Theutbergam conjugem
suam diversis afflictionibus subdidisse, et innumeris
pressuris contra praestita juramenta subegisse, ut
nobis coacta nunc scriberet, regia se velle exui dignitate
seu copula, et sola privata vita fore contentam
desiderare. Cui nos scripsimus non aliter hoc
fieri posse, nisi eamdem vitam conjux ejus Lotharius
elegerit. Verum, sicut multorum relatu didicimus,
ipse Lotharius conventum celebrare disponit,
et eamdem Theutbergam examini proprio in judicio
[ al., et judicio, HARD.] subjicere meditatur, et si
quidem eam praestigiis falsitatis suae, vel argumentosis
ambagibus potuerit exhibere, quasi non fuerit
legitima uxor, vult etiam a se penitus sequestrare: