PL 119, col. 1148

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

mortua, tu nullis legibus, nullis regulis unquam
Waldradam in uxorem possis aut permittaris assumere.
Utrum ergo Waldrada legitima tua fuerit aliquando
conjux, Ecclesia Dei satisfactione Theutbergae
non eget. Unum tamen scimus, quoniam nec nos,
nec eadem sancta Ecclesia, auctore Deo, qui adulteros
judicabit, te, si Waldradam quandocunque
resumpseris, etiam Theutberga decedente, dimittet
modis omnibus impunitum. Illud vero quod dicit Romam
se velle venire, nobisque passiones et quaedam
secreta sui pectoris reserare, fieri non convenit:
quoniam et securitas itineris, quam praetendit, nulla
est; et quandiu Waldrada ita tibi juxta posita est,
diaboli versutia non abesse convincitur. Dum enim
Theutberga discedit, Waldrada incunctanter accedit:

nimirum quia dum lex repellitur, praevaricatio
confestim inducitur. Caeterum quis ignorat Theutbergam
haec contra se multis pressuris subactam
deponere, ac innumeris malis attritam, imo mortis
periculum formidantem, quod solo Deo custode
frequenter evasit, asserere? Cum etiam, ut praediximus,
pene omnes religiosi et clari viri Galliarum et
Germaniae haec ita se habere relatione testentur;
adeo ut haec eam, quae nunc scripsit, nobis scripturam
fore ante multum temporis praescierimus. Verum
nos talem confessionem ejus, quam non voluntas
sed vis extorsit, nequaquam pro confessione recipimus.
Quamobrem quisquis contra Theutbergam
agit, non solum Ecclesiam Dei graviter laedit, verum
etiam sedem apostolicam, cujus judicium non licet

retractare, vehementer adversus se commovere convincitur,
quoniam illa ex utraque parte provocata, id
est tam a te quam a Theutberga, cujus vestri negotii
exsecutrix [ Edit. Rom., interpretrix] et interemptrix
effecta est. Jam vero si eadem Theutberga Romam
venire disponit, et licentiam a te, conjuge videlicet
suo, proficiscendi adepta fuerit, securitas est ei prorsus
certissima tribuenda, qua freta nusquam metuat
se per hominem aliquid incidere laesionis. Quod omnino
non provenire poterit nisi Waldrada Romam prius
mittatur, et de ea quod conveniens sit diffiniatur: et
ita demum talis immunitatis certitudo subsequatur,
ut saepedicta Theutberga nec veniens, nec commorans,
nec rediens, aliquod patiatur incommodum.
Quod si minime pro repellenda a te sinistra suspicione

promiseris agere, cessandum est, ne talibus
fraudis insidiis acquiescamus, omnimodis praecavendum.
Tuque summo studio praefatam Theutbergam
conjugem tuam tanquam propriam carnem fovere ac
diligere procurato, et ne illam separari a te ullo
pacto consentias, vigilanter attende. Unde si vult a
te discedere, corripe, imo corrige eam, et a tali intentione
per omnia satage revocare. Jam vero si
amore pudicitiae separationem quaerit, et conjugalis
connubii solutionem efflagitat, certum est, Apostolo
praedicante, quoniam mulier sui corporis potestatem
non habet, sed vir. Verum si et ipse pudicitiam sectatus
religionis obtentu copulam dissolvere vis, tantum
ne simultate fiat, concedimus. Nam licet scriptum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.