PL 119, col. 12
Liber de electionibus episcoporum (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
ipsa in testimonium sanctae et legitimae ordinationis
ejus prosecutus est dicens
[(epist. 111)]
: « Factus est
Cornelius episcopus de Dei et Christi ejus judicio,
de clericorum omnium testimonio, de plebeio suffragio,
de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum
consensu; cum nemo episcopus inibi factus
esset, cum gradus cathedrae sacerdotalis vacaret.
Quo occupato, et omnium nostrorum consensione
firmato, quisquam jam episcopus fieri voluerit,
omnimodis necesse est ut ecclesiasticam non habeat
ordinationem, qui Ecclesiae non tenet per consensum
unitatem. Post primum secundus esse non potest.
Quisquis enim post unum, qui per electionem consecratus
est, esse voluerit, jam non secundus ille,
sed nullus est. »
III.
Juxta haec verba beati Cypriani, ordinatos
fuisse constat, et legitime praefuisse universo populo
deinceps omnes Ecclesiarum Dei antistites, absque
ullo consultu mundanae potestatis, a temporibus
apostolorum, et postea per annos fere quadragintos.
Ex quo autem Christianis principes esse coeperunt,