PL 119, col. 18

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

in cruce, ut diceret: Dirigatur oratio mea sicut incensum
in conspectu tuo, elevatio manuum mearum
sacrificium vespertinum [(Psal. CXL, 2)]
, sicut novimus,
quia Dominus circa vesperam pependit in
cruce, et impietates nostrae propitiatae sunt; alioquin
absorbuerant nos. Merito illi cantavimus in
psalmo: Et impietates nostras tu propitiabis [(Psal.
LXIV, 4)]
. Tu sacerdos, tu victima, tu oblator, tu
oblatio. Ipse sacerdos est, qui nunc ingressus est
interiora veli. Solus ibi ex his qui carnem gestaverunt
interpellat pro nobis. In cujus rei figura in illo
primo populo, et in illo primo templo, unus sacerdos
intrabat in Sancta sanctorum [(Heb. IX, 7)] , populus
omnis foris stabat, et ille qui solus ingrediebatur
interiora veli, offerebat sacrificium pro populo

foris stante. Quid enim ageretur in illo populo
Judaei nescierunt; sed modo sciunt; de illis quippe
dictum est: Quandiu legitur Moyses, velamen supra
cor eorum positum est, ibi velamen figura est; sed
tolletur figura, et apparebit veritas [(II Cor. III, 15)]
.
Sed quando tolletur velamen? audi Apostolum: Cum autem transiens ad Dominum auferetur velamen [(Ibid., vers. 16)]
.
Propitiatis ergo peccatis nostris
et impietatibus per illud sacrificium vespertinum,
transimus ad Dominum, et auferetur velamen Propterea
et Domino crucifixo velum templi scissum
est. Itaque nec carnem praeputii circumcidimus
juxta ritum Mosaicae legis, nec abstinemus carnibus,
quas eadem lex dicit immundas, nec sabbata
et neomenias et dies festos eorum carnaliter observamus,

nec victimas pecorum sacrificamus Deo,
nec pascha in ove et azymis similiter celebramus,
et si qua alia fuerunt vetera sacramenta, quae omnia
umbras futurorum appellat Apostolus, quia ea significabant
suo tempore revelanda quae nos revelata
percipimus, ut remota umbra nuda eorum luce
frueremur. Nam et exuendo veterem hominem circumcidimur
in exspoliatione corporis carnis, et
quos cibos illi vetant in pecoribus, nos vitamus in
moribus, et exhibemus corpora nostra hostiam vivam,
sanctam, Deo placentem, cui et animas nostras
in desideriis suis pro sanguine intelligenter
effundimus, et Christi velut Agni immaculati sanguine
ab omni iniquitate mundamur, qui propter
similitudinem carnis peccati etiam caprino pecore in

veteribus sacrificiis figuratur, nec eum negat in
crucis carnibus taurum, qui in illo cognoscit maximam
victimam. In illo requiem cum invenimus,
vere sabbatizamus, et lunae novae observatio vitae
novae est sanctificatio, et pascha nostrum est Christus,
et azymus noster sinceritas veritatis, fermentum
non habens vetustatis; et quaecunque alia illis
veteribus adumbrata sunt signis, in isto habent finem,
cujus regni non erit finis. In illo quippe omnia
oportebat impleri, qui venit legem et prophetas non
solvere, sed implere. Proinde illa vetera signa rerum
non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit,
ut alia essent quae nuntiarent venisse jam Christum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.