PL 119, col. 20

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

quaevis ab illo institutae rei cujusque mutatio,
quae credebatur esse mansura, proinde cum
dicit non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech, satis ostendit eum
poenituisse, hoc est cum mutare voluisse sacerdotium,
quod constituerat secundum ordinem Aaron,
sicut de utroque videmus impletum. Nam et Aaron
sacerdotium jam nullum est in aliquo templo, et
Christi sacerdotium aeternum perseverat in coelo.
Hunc sacerdotem et hoc sacerdotium magnifice
commendat apostolus, cum gratiam Evangelii a regalibus
caeremoniis distinguens, scribit ad Hebraeos: Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, eo quod
morte prohiberentur permanere; hic autem eo quod
maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium:

unde et salvare in perpetuum potest, accedens per semetipsum
ad Deum, semper vivens ad interpellandum
pro eis. Talis decebat ut nobis esset pontifex, sanctus,
innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et
excelsior coelis factus, qui non haberet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdotes, primo pro suis
peccatis hostias offerre, deinde pro populi. Hoc enim
fecit semel seipsum offerendo
[(Hebr. VII, 28)]
. Et iterum: Talem habemus pontificem, qui consedit ad
dextram majestatis in coelis, sanctorum minister et
tabernaculi veri quod fecit Deus et homo
[(Hebr. VIII, 1)]
.
Sancti ergo patres nostri in Veteri Testamento uni
Deo et Creatori omnium victimas obtulerunt, quas
sibi ipse offerri voluit, per earum similitudinem promittens
victimam veram, per quam nos sibi peccatorum

remissione reconciliavit in Christo Jesu Domino
nostro, ut ei offerretur similitudo, promittens
veritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita
veritas in passione corporis et sanguinis Christi.
Hujus sacrificii caro et sanguis ante adventum
Christi per victimas similitudine promittebatur, in
passione Christi per ipsam veritatem reddebatur,
post ascensum Christi per sacramentum memoria
celebratur. Proinde prima sacramenta, quae observantur
et celebrantur ex lege, praenuntiativa erant
Christi venturi, quae cum suo adventu Christus implevisset,
oblata sunt; et ideo oblata quia impleta,
non enim venit solvere legem sed adimplere. Alia
sunt instituta virtute majora, utilitate meliora, actu
faciliora, numero pauciora, tanquam justitia fidei

revelata, et in libertate vocatis filiis Dei jugo servitutis
ablato, quod duro et carni dedito populo congruebat,
qualia sunt in Ecclesia baptismus Christi,
eucharistia Christi, signaculum Christi. Hinc est
quod cautissimo divisionis ordine Ecclesia Dei vivi,
quae est columna et firmamentum veritatis, tempora
venturi Christi venientisque discernit, et omissis
sacrificiis quibus Christus passurus promittebatur,
hoc sacrificium offert, quo Christus jam
passus ostenditur, qui propterea verus est sacerdos,
quia semetipsum veram pro nobis hostiam obtulit,
sicut Apostolus testatur dicens: Estote ergo imitatores

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.