PL 119, col. 31

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

nos fecit in sorte sanctorum in lumine, qui eripuit
nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum
Filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem
per sanguinem ejus, remissionem peccatorum?
[(Col. I,
12, 13, 14.)]
Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium
suum unigenitum daret, et gratia Dei pro omnibus
gustaret mortem. Qui ergo per hanc gratiam eripimur
de potestate tenebrarum, id est diaboli et angelorum
ejus, et transferimur in regnum Filii dilectionis
Dei, ut efficiamur genus electum, regale sacerdotium,
habentes in eodem Filio per sanguinem ejus redemptionem,
remissionem peccatorum; quid dignius
agere possumus, quam quod beatus Petrus apostolus
admonet dicens: Et virtutes annuntietis ejus, qui de
tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum; qui

aliquando non populus, nunc autem populus Dei, qui
non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam
consecuti? [(I Petr. II, 9.)]
Hanc ergo Ecclesiae responsionem
confirmat sacerdos, et in Deum mente
suspensus, cognoscente secum omni Ecclesia proclamat
et dicit:
19.
Vere dignum et justum est, aequum et salutare.
Quod est justum, hoc est et aequum, sed repetitio
sermonis, confirmatio est veritatis, nam justitia et
aequitas una res est, sicut cantamus in psalterio de
Domino: Judicabit orbem terrae in justitia et populos
in aequitate [(Psal. XCV, 10)]
. Salutare autem dicitur,
quod est salubre, et quod salutem conferat.
Vere ergo ut incessanter gratias agamus, dignum
est tantis Dei beneficiis, justum nostris obsequiis,

aequum ipso pondere rationis, salutare manifesto
fructu salutis, quo et Deum laudantes salvantur, et
ingrati ipsius judicio reprobantur. Nam Deum fideliter
laudantes vere salvantur, sicut in psalmo cantatur: Laudans invocabo Dominum et ab inimicis
meis salvus ero
[(Psal. XVII, 4)]
. Ingrati autem reprobantur,
sicut aperte in Evangelio ipse Dominus
ostendit, qui ex decem leprosis ejus virtute mundatis,
unum ad se suppliciter revertentem, et magna voce
gratias agentem, laudavit, et gratia fidei salvavit,
dicendo: Non est inventus qui rediret et daret gloriam
Deo, nisi hic alienigena; et continuo clementer
adjunxit: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit [(Luc. XVII, 18)]
.
Novem autem reliquos, licet crediderint
se per eum posse mundari, quando una voce

clamaverunt dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri;
tamen quia tantae virtuti exstiterunt ingrati,
velut infideles, nescire se ostendit, dicendo: Nonne
decem mundati sunt, et novem ubi sunt? [(Matth. XXV,
12.)]
Nescire autem Dei reprobari est: unde et quibusdam
dicturus est: Amen dico vobis, nescio vos.
Ex quo quantum malum sit gratiarum actionem Deo
debitam negligere, evidenter ostenditur, quando eos
quos credentes mundavit, etiam mundatos istius
culpae merito tanquam infideles abjecit. Gratias
autem agere debemus semper et ubique, id est in
omni tempore et in omni loco, ut impleatur in nobis
quod cantamus in psalmo: Benedicam Dominum in
omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.