PL 119, col. 434

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

transire hoc tempore fabula tantum est, cum 3
deinde auctorum voluminibus spatiari aliquantulum
coepissem, et dictatus nostra aetate confecti displicerent,
propterea quod ab illa Tulliana caeterorumque
gravitate, quam insignes quoque Christianae religionis
viri aemulati sunt, oberrarent, venit in manus
meas opus vestrum, quo memorati imperatoris clarissima
gesta (liceat mihi absque suspicione adulationis
dicere) clarissime litteris allegastis. Ibi elegantiam
sensuum, ibi raritatem conjunctionum, quam
in auctoribus notaveram, ibidemque non longissimis
periodis impeditas et implicitas ac modicis absolutas
spatiis sententias inveniens, amplexus sum.
Quare cum et ante propter opinionem vestram,
quam sapiente viro dignam imbiberam, tum precipue

propter expertam mihi illius libri facundiam,
desideravi deinceps aliquam nancisci opportunitatem
ut vos praesentes alloqui possem; ut quemadmodum
vos meae parvitati vestra tum probitas sapientia fecerat
claros, ita me vestrae sublimitati meus etiam erga
vos amor et erga disciplinas studium commendaret.
Neque vero id optare desistam quandiu ipse incolumis
in hac vita vos esse cognovero. Quod posse contingere
hoc magis in spem ducor quo ex Gallia huc
in Transrhenanam concedens regionem vobis vicinior
factus sum. Nam a praefato episcopo ad venerabilem
Rabanum directus sum, uti ab eo ingressum
caperem divinarum Scripturarum. Ergo cum ad
vos iturum hinc ejus nuntium comperissem, primo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.