PL 119, col. 450

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

est X Kal. Octobris, indictione prima, ad palatium
regina quamplurimum valet evocante promoveo,
multique existimant fore ut cito mihi gradus dignitatis
aliquis conferatur. Quod si divina exuberante
gratia evenerit, non dubites illico te accersendum,
ut una permissu imperatoris degentes, communium
studiorum exercitatione jucundissima perfruamur. Sin
autem spes nostras eventus eluserit, rescribe an velis
me per amicos* ut ab imperatore locus tibi quidem
reddatur in monasterio tuo, apud me autem studendi
gratia, quatenus uterque nostrum voluerit, conferatur.
Cum haec ita se habeant, hortor ne divinae Scripturae
nulla tibi fuerit cura, cujus et usus frequens
est cognitio salutaris. Atque illud quaeso praecipue ut
in mente habeas, firmaque 25 semper memoria

complectaris: Memento Creatoris tui in diebus juventutis
tuae, et sequentia [(Eccle. XII)] Librum quem flagitasti
misissem, nisi lator defuisset idoneus. Verum
et illum et omnes quotquot divinitus accepero tecum
si vita comes fuerit, communicare desidero, tuaque
non minus quam mea commoda indesinenter curabo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.