PL 119, col. 75

Opuscula adversus Amalarium (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

sororem ejus Phoebam. Nam et sanctum David semper
in Domino fortem et bellicosum, more ethnico
arsisse dicit in Marte, quem daemonem esse pessimum
inventorem [al., incentorem] tumultuum atque
bellorum proclamat etiam poeta gentilis dicens: Saevit toto Mars impius orbe.
In Evangelio majoris
Litaniae, per panem intelligit fruges terrae; in pisce
genita ex aquis; in ovo animalia quae ex utroque
sexu gignuntur in terris; talemque phantasiam sensus
sui evangelico praeferens sensui, asserit pro talium
rerum conservatione tunc a fidelibus celebrari
litanias. Nam et messes tunc in profectum sunt, inquit,
et pisces tunc veniunt, et pulli campos tundunt.
Addit insuper et quasdam significationes monstruosas,
et instar antipodarum capite deorsum, pedibus

sursum versis, ita ut in his praecedat res ipsa, et sequatur
figura; cum e contrario umbrae legis, juxta
Apostolum, res designent futurorum bonorum. Cum
ab altari sumitur Evangelium, ipsum altare significat
Jerusalem, unde Evangelium processit. Locus altaris
locum illum significat, ubi Jacob dormiens angelos
vidit. Romanus pontifex, cum sabbato ante Palmas
eleemosynam dat, mulierem significat quae Dominum
unxit.
6.
Jam de sacerdotum et ministrorum sacris vestibus,
de vasis divini ministerii, de cantorum tabulis,
de signis aereis, de ipsis etiam indumentorum et
calceamentorum fimbriis, coloribus et speciebus, de
officiis quoque sacris, et psalmorum distributionibus,
quam inepta et fatua et omni risu digna contingit,

quasi ei soli licuerit post legem et prophetas, post
Evangelia et apostolos, res typicas et mysticas in
Ecclesia statuere, ita ut mysteriorum ejus praevaricator
habeatur, qui usu et consuetudine simplici
aliud quid celebrare praesumpserit. Dicit se in talium
phantasiarum adinventionibus sancti Augustini auctoritatem
sequi, eo quod obscura quaeque et ambigua
tandiu ille tractari jubeat atque versari, donec ad
dilectionem Dei vel proximi intelligentia perducatur:
in quibus duobus mandatis tota lex pendet et prophetae.
Nec considerat, nimia novitatum cupiditate
caecatus, haec illum de sacrarum Scripturarum indagandis
sensibus tradidisse: nempe libri in quibus
haec loquitur, de Doctrina Christiana titulantur, de
sola in his Scripturae sacrae intelligentia regulae traduntur,

multa ibi de rebus, multa de signis disseruntur;
et tamen de hujusmodi significationibus quas
iste perquirit, nihil penitus dicitur, imo in libris ad
Januarium, omnem ecclesiasticarum observationum
varietatem triplici genere distinguit, universas videlicet
aut ex Scripturae sacrae auctoritate, aut ex generali
Ecclesiae traditione, aut ex diversorum locorum
multiformi consuetudine eas asserens propagatas:
et primas quidem ostendit numero esse paucissimas,
sed observatione facillimas, significatione
praestantissimas; secundas quoque pari religione
asserit venerandas; in tertiis vero nullam omnino
significationem, nullum requirens mysterium, sincerissimam
atque gravissimam B. Ambrosii sententiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.