PL 119, col. 77

Opuscula adversus Amalarium (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

[(Eph. IV, 14)] .
Vere unius capitis Christi unum est
omnium electorum corpus; uno spiritu vegetatum,
suo capiti inseparabiliter unitum, suorum membrorum
indissolubili connexione solidatum atque compactum,
sola gratiarum varietate distinctum, nec
mortalitate divisum, nec ipsa morte solvendum. Neque
enim quia talium figmentorum doctor, cum adhuc
mortaliter vivit, pater autem forsan mortuus et
pulveri redditus est, idcirco vel a Christo, si ejus
membra meruerunt, vel a se invicem, quantum ad
gratiam unitatis corporis Christi attinet, mortalitatis
aut mortis obstaculo divisi sunt, quoniam conditio
mortalitatis et mortis ad poenam pertinet praevaricationis
antiquae, non ad spiritalis innovationis ineffabilem
unitatem. Unitatem istam sola charitas compaginat,

sola iniquitas dissecat, testante Apostolo: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est
[(I Cor. VI,
17)]
, et Propheta e contrario inclamante: Iniquitates
vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum [(Isa.
LIX, 2)]
.
8.
Reprehendit sanctus Augustinus Tichonium
quod, in libro Regularum, unam de septem de corpore
Domini bipartito nominaverit, mutatoque nomine
irreligioso, potius eam de corpore Domini vero
atque simulato, vel de corpore Domini permisto, asserit
nuncupandam; ita sanctus Pater edocuit esse
nunc propter unam bonorum et malorum piscium
captionem in Christi corpore permistionem.
9.
Divisionem vero repudiavit, quoniam indissolubilis
sacramenti unitas nullam penitus recipit sectionem.

Quam misera autem anxietate ventilatur et
coarctatur, cum corpus Christi humanae corruptionis
sordibus inquinari formidat, et idcirco vel in coelum
recipi invisibiliter vel in corporis nostri velut conditorio
reponi mira vanitate delirat! Addit quoque usque in diem sepulturae,
metuens videlicet ne vel
tunc, nisi nescio quo invisibili modo, a nobis discretum
fuerit corpus Christi, nostri corporis conditione
in pulverem dissolvatur. Quid autem honoris
ei confert, si ex venae incisione, mirum cur non et
narium fluxu simul simul fluere opinatur? annon
videmus quibus et quam sordidis animalibus sive
locis fusus pateat sanguis humanus? absint ab animo
fideli de mysterio salutari atque coelesti tam ineptae
et sordidae cogitationes! Prorsus panis ille sacrosanctae

oblationis corpus est Christi, non materie vel
specie visibili, sed virtute et potentia spirituali. Neque
enim in agro nobis corpus Christi gignitur, aut
in vinea sanguis ejus exoritur, vel torculari exprimitur.
Simplex e frugibus panis conficitur, simplex
e botris vinum liquatur, accedit ad haec offerentis
Ecclesiae fides, accedit mysticae precis consecratio,
accedit divinae virtutis infusio; sicque, miro et ineffabili
modo, quod est naturaliter ex germine terreno
panis et vinum, efficitur spiritualiter corpus Christi,
id est vitae et salutis nostrae mysterium, in quo aliud
oculis corporis, aliud fidei videmus obtentu; nec id
tantum quod ore percipimus, sed quod mente credimus,
libamus. Unde et fideliter petimus ut quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.