PL 119, col. 782

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

praesertim cum eis prodire ultro non
debeamus; et multos prophetas et apostolos, ipsum
quoque Dominum hujusmodi fugisse insecutores,
luce clarius constet. Sed quod praecipue nos, qui
tanquam arietes ducatum gregibus praebemus imo
qui et horum pastores sumus, Deo auctore cum eis
in periculis pro viribus persistere pro certo conveniat.
Et cum tranquillitas divina fuerit pietate,
sopitaque furentium infestatio, mox gregem perquirere,
et in unum colligere, et ejus animos coelestis
patriae pace potissimum securitate praedicata
sursum erigere debemus. Et tandiu super eorum
cautela oportet nos esse sollicitos, ut si Dei judicio
praesentis temporis commoda fortassis amittunt, futurae
vitae se sperent gaudia absque ambiguitate

percipere sempiterna.
[(Anno 861.)] X. AD THIETGAUDUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Illum et clerum ejus absolvit a juramento. [Apud Hontheim., Hist. Eccl. Trevier., tom. I.]
Auctoritatem venerabilium praedecessorum nostrorum
secuti, et nominatim beatissimi papae et martyris
Alexandri quinti a beato Petro, ab omnibus juramentis
et cujuscunque modi obligationibus, quibus
illi sese, coacti violentia impiorum, obligaverunt, absolvimus;
et ne illa serventur, vetuimus, tam praefatum
archiepiscopum Trevirensem, quam ejus praepositum,
et omnes qui tunc temporis capti, se illis
quoquo modo obligaverunt, neque ullam eos proinde

infamiam, aut calumniam, aut a suis bonis sequestrationem
unquam, auctore Deo et sanctis apostolis,
et nostris praedecessoribus sustinere permittimus;
sicut per prophetam Dominus dicit: Dissolve colligationes
impietatis. Quin etiam praefato fratri nostro,
filiisque Trevirensis Ecclesiae, illiusque defensoribus
haec in mandatis damus ut spirituali simul et materiali
gladio tam diu malignos illos illorumque fautores
insequantur, quousque cum integritate possessiones
vel quaecunque res ecclesiasticae, hoc facto, vel
quocunque pacto distractae, seu direptae sunt, revocentur
.
[(Anno 862.)] XI. AD OMNES FIDELES. o cet Orientalem Ecclesiam sine ullo suo consensu a legatis sedis apostolicae Ignatium depositum, Photium substitutum. [Apud Mansi, Conc. tom. XV.]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus
fidelibus sanctae Dei Ecclesiae.
Quod igitur generali notitia exstat universae plebi
Dei vulgatum, minime vestrae sanctitati habetur
incognitum, qualiter praeterito jam tempore sancta
Constantinopolitanae urbis Ecclesia, imo Graecorum
inclytus imperator cum christianissima plebe suae
ditioni subjecta pro quibusdam praevaricationibus in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.