PL 119, col. 79

Opuscula adversus Amalarium (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

secundi abjecti sunt. Jam vero Ascitae quid agebant?
quam leve nunc, quam non curandum, quam etiam
ludicrum putaretur? utrem inflatum, et opertum
ebrii circumvenientes [al., circumeuntes], se utres
novos evangelico vino repletos dicebant. Cavendum
ergo, Patres Beatissimi, et paterna vigilantia providendum,
ne forte et nunc hostis antiquus, qui tanquam
leo rugiens circuit quaerens quem devoret, qui
magnum de modico saepe malum excitat, et de scintillis
conflat incendia nova, per has novas phantasias
in simplicium et ignorantium cordibus errorum semina
nutriat. Curandum etiam ne per earum imperitissimum
actorem divina volumina violentur: confert
enim ea assidue cum Hebraeis, et, quia nullam
linguae eorum, nullam litterarum familiaritatem habet,

frequenter, ut audio, quae sunt recta pervertit.
Nam et in hac parte tantam Patres adhibuere cautelam,
ut Evangelia quae beatus Hieronymus ab Esitio,
sive Luciano falsata esse commemorat, inter libros
non recipiendos abjecerint. Quanto etenim magis
istius emendatio debet esse suspecta, qui in tantis,
ut res ipsae demonstrant, praeceptum calcat Scripturae
dicentis: Ne transgrediaris terminos antiquos,
quos posuerunt patres tui [(Prov. XXII, 28)]
.
11.
Haec sunt, o sanctissimi Patres, quae pro timore
Dei, pro honore fidei, pro amore vestro, imo
totius Ecclesiae, mansuetudini vestrae credidi intimanda.
Nunc precor indignus, et obsecro per Dominum
nostrum Jesum Christum, qui dilexit Ecclesiam
suam, et seipsum credidit [al., tradidit] pro ea,

mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet
ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam
aut rugam aut aliquid hujusmodi, ut inflammemini
veritatis zelo, et una cum sancto concilio expugnetis
errorem insulsissimum, neque de hac solum
nostra, quae praedae et direptioni et conculcationi
patet, sed et ex aliis Christi Ecclesiis hujus superstitionis
pestilentiam exterminetis. Credite enim,
domini, omni mihi veneratione dignissimi, quia nihil
ita haec misera et miserabilis plangit Ecclesia sicut
veritatis, quam non audit, dispendium, et multiplicium
errorum, quos tolerare compellitur, incrementum.
Videtis, sanctissimi, pro qua et adversus quem
supplicem: pro Ecclesia videlicet Christi, cui fidem
et charitatem usque ad mortem debeo; adversus

fabricatorem mendacii, et cultorem perversorum
dogmatum, qui temporibus prudentissimorum antistitum,
temporibus religiosissimi principis, contra
veritatem Scripturarum, contra auctoritatem ecclesiasticorum
patrum, contra omnem rationis ordinem,
Ecclesiae Dei vivi, qui est columna et firmamentum
veritatis, ausu temerario atque sacrilego,
tanta errorum et superstitionum scandala inferre
conatus est: quae procul dubio habent initium truncum,
et medium putridum, et finem ruinosum. Nam
aut humiliter confitebitur errorem, ut possit dignam
praebere satisfactionem; aut, si insaniarum suarum
commenta pertinaciter atque impudenter asserere
maluerit (quod ei non expedit, nec optamus), habet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.