PL 119, col. 793

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

episcoporum collegium Nicaeni et Chalcedonensis
conciliorum, caeterorumque sanctorum Patrum
synodicas constitutiones sequimur, sed eorum liberales
veneramur justas divinitus inspiratas sententias;
et non tantum pro suorum multitudine observantur
a nobis, quia revera multi in personis fuere, sed in
validissimis sententiis eos perpendimus plures.
Quod autem asseveratis fatos fuisse legatos nostros
post damnationem religiosissimi viri Ignatii patriarchae,
omnis ejus consecratio [ pro omnem ejus consecrationem, H.
) debere cassari, damnari atque
evelli; absit, ut hoc fieri patiamur: ut quia neque
[ rectius ut qui neque, H. ) Ignatium patriarcham
damnamus, neque Photium moechum suscipimus,
qui sedem viventis viri et pudice servantis [ forte

conservantis, H. ], temere sibi usurpare praesumpsit,
atque, ut ita dicamus, quia [ forte delenda vox quia, H.
] contra ordinem in ea conversari non erubescens,
Ecclesiae vestrae scandala multiplicari consentiamus.
Quin potius, serenissime fili Auguste, dilectionem
vestram monemus, suademus, atque apostolica auctoritate
denuntiamus, ut tandem aliquando resistatis
illis qui pro libitu suae voluntatis contra Constantinopolitanae
Ecclesiae se praesulem erigentes sine
examinatione canonica ignorantibus nobis crebro
deponentes, alterum inopinate consecrare nituntur.
Unde haec discussio in orientalibus vestris Ecclesiis,
heu! plurimum agitatur; sed magis studeatis,
quando aliqua emerserint, unde schisma possit
oboriri, nostrae Ecclesiae consultu peragere: quatenus

sicut jam facto pro sanctis imaginibus novimus,
quod juste deliberatum est, maneat apostolicae sedis
auctoritate firmatum. Quod autem tantummodo
aemulatione voluntatis, contra canonicas vel synodicas
censuras, inconsulta Romana Ecclesia, perpetrari
conatur, vestrae religionis brachio arceatur, ne
videlicet sanctae Dei Ecclesiae, ac regiae urbis gloria
vestro, quod absit, sub tempore in aliquo minuatur.
Liceat ergo sanctam Ecclesiam, quam Christus
sacro suo sanguine a servitute corruptionis redemit,
orthodoxam fidem servantem vestro certamine manere
ab omni inquietudine infestatorum tranquillam
atque pacatam. Denique Ecclesiae Constantinopolitanae
hortamur statum, ut tales alere omni religione
eruditos studeat viros, qui ad honorem cardinis

ipsius sanctae Ecclesiae suis praesulibus mortuis, vel
quolibet casu amodo discedentibus valeant subrogari:
quod non solum in tanto patriarchatu observari
omnino debet, verum etiam in singulis quibusque
civitatibus ex consuetudine canonica magna cum
cautela servatur et custoditur. Sed et hoc vestrae
clementiae intimare curavimus, quia, sicut in vestris
actis apostolicae sedi et nostro pontificio directis
insertum invenitur, nescimus cujus fraude vel dolositate
epistola nostra ad vos directa fraudata est.
Et non solum quia in vestra praesentia secundum
illius textum vel ordinem relecta non est, sed plura

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.