PL 12, col. 1117
De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne
coelo feminea; apud eos enim masculi et feminae,
dii deaeque esse putantur. Quod pervidens, inquiunt,
mater, quia occisus est Abel justus, cogitavit ut pareret
justum Seth, in quem et collocavit magnae virtutis
spiritum, ut possent destrui virtutes inimicae.
De Seth autem ipso Christum Dominum genus deducere
aiunt. Quidam autem ex eis non solum genus
de eo deducere, sed etiam ipsum Christum esse asserunt
atque opinantur.
IV. DOSITHEUS.