PL 12, col. 1126

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

Elias, iratus zelo divino propheta, quia non a
Deo salutem Judaeorum rex sperare maluit, sed a
Musca potius et Accaron civitate: iratus in hoc beatus
propheta non eum evasurum, sed moriturum in
lecto suo illico divino Spiritu pronuntiavit.
XIV. TROGLODYTAE.
Troglodytae qui ita dicuntur, in Judaeis, qui in
speluncis habitantes abditis, idola colere non desinebant,
ut ait Ezechiel propheta, monstrante Domino,
quomodo in speluncis absconditis Seniores populi
tenentes thuribula idolis sacrificabant, atque ea
caecis mentibus adorabant.
XV. HAERESIS DE FORTUNA COELI.
Alia est haeresis in Judaeis, quae Reginam quam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.