PL 12, col. 1130
De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne
nomine alicujus, in valle filii Ennon; ibidem suos
filios et filias Judaei daemoniis immolabant. De quibus
dicit Dominus per prophetam Ezechielem: Ecce, fili
hominis, vide quid facit populus Israel, iste filios et filias
suas in valle Tophet immolat daemoniis, quibus ego non
mandavi hanc facere iniquitatem in Israel populo.
XX. PUTEORITAE.
Puteoritae sunt qui puteos colunt, in altum fodientes,
deque eis haurientes, quasi aquam salutis
in ea sperantes aliquam, cum dicat Dominus per Prophetam
monendo: Me dereliquerunt fontem aquae vivae,
et foderunt sibi lacus detritos, qui non possunt capere
aquam salutarem. Quod ergo ante dicebat per Prophetam,
in sua divina complebat praesentia, dicens: Omnis qui ex hac aqua
terrestri biberit, rursum sitiet;