PL 12, col. 1132

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

etiam docentes et velut phylacteria habentes,
immo potius exercentes maleficia, eadem percolebant
atque inde alligaturas et tutamina sua portabant, et
portant in pectore, quae Dominus ubique in Lege vetuerat
fieri, quia paganae caecitatis haec erat impietas.
Has igitur beatissimus Ezechias rex impressiones sive
sculptiones deleri jussit, atque ferro radi penitus,
atque exscindi: aereum etiam serpentem deponi, atque
frangi praecepit, pro quo merito est liberatus
a Domino de obsidione tanta Persarum et Assyriorum,
tunc temporis qui venerant captivare Judaeorum
populum atque civitatem, ut illa nocte qua
timebat Barbaros rex Ezechias, Angelus Domini de
coelo descenderet, centumque et octoginta quinque
millia alienigenarum obsidentia civitatem nocte silenti

percuteret, atque omnes homines exanimes atque
mortuos mane regi, omnique Judaeorum populo
demonstraret.
XXII. HAERESIS SUBTERRANEIS IN LOCIS AD OMNEM TURPITUDINEM APTA.
Alia est haeresis, ut Ezechiel propheta Dei jussu
pervidit sub terra in spelunca stantes septuaginta
viros seniores Judaeorum, tenentes thuribula, diversisque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.