PL 12, col. 1134

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

progeniem processisse monstrabat, ut ex eis Baalitae
appellarentur. Nam ut est genus aut Graecorum,
aut Anitiorum et aliorum, ita ex parentibus suis
omnis illorum emerserit progenies, ut ex uno nomine
impia generatio Belitae dicerentur. Itaque mortui
cum in monumentis ponerentur, et progenies
illorum itidem sepulta in eo loco, hoc nomine a suo
populo meruit a posteris nuncupari, ut Belitae appellarentur
a sua generatione pristina. Belus autem
sive a proprio nomine, sive a fortitudine belli,
quia multos superabat tunc temporis, hoc nomen
aut cognomen habere sortitus est, deque hac re Judaeorum
populus impietatem gentilium sequendo a
divina Scriptura accusatur, quod sacrificantes illis,
id est Regibus et eorum filiis, omnique cognationi

illorum, sequentes diversis captivitatibus tradebantur.
XXV. HAERESIS CUM BAAL IDOLO.
Alia est haeresis in Judaeis, quae Baal idolum a
Balaam pseudopropheta, qui de Mesopotamia advenerat
contra Moysen beatissimum asserunt nomen
accepisse, quia Balac tunc temporis Rex Moabitarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.