PL 12, col. 1136

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

ut immundus spiritus jam ei dominaretur. Dubiis
et claudicantibus in lege divina, quod dixit beatus
Elias: aut Deo, Deo: aut Baal, Baal [(III Reg. XVIII,
21)]
. Qui enim adhaeret Christo, unum corpus est [(I
Cor. VI, 17)]
, et qui immundo spiritui, unus consensus
est. Et Achab rex Judaeorum, cum crederet
Sedeciae et aliis falsis prophetis, verumque
prophetam Domini Michaeam contemneret,
interrogat Dominus immundum spiritum, adhuc
bonitatis loco regi concesso a Christo Domino
usque ad tempus aliquod, ut si vellet credere
Prophetae vero, procellam periculi devitaret:
si nollet, magisque crederet pseudoprophetis,
sine dubio deperiret. Ita enim interrogat Dominus
immundum spiritum, dicens: Quis seducet Regem

Achab Israelitarum, ut vadat in pugnam et interficiatur?
Et ecce immundus spiritus advenit dicens: Ego
vadam et faciam. Et ait Dominus ad immundum spiritum,
quomodo id facies? Et ait immundus spiritus ad
Dominum: faciam me quasi angelum lucis et verba similia
eloquar, et ducam eum in praelium, atque ibi
eum deseram, et sic morietur. Et ait Dominus ad eum:
Vade, sic facies [(II Paral. XVIII, 19)]
. Ideoque et Apostolus
ait: Non magnum est, si et Satanas transfiguret
se velut in angelum lucis, cum ipsius satellites transfigurantur [(II Cor. XI, 14)]
.
Et ita decipiunt multos visu,
verbo aut persuasione non alterius rei, quippe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.