PL 12, col. 948

Epistolae (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

presbyteris, sed et sanctis in fide consistentibus
plebibus Vercellensibus, Novariensibus, Hipporegiensibus,
nec non etiam Dertonensibus: Eusebius,
episcopus, in Domino aeternam salutem.
I.
Licet nos multis Dominus noster a vobis corpore
separatos foveret bonis, et vestram admodum
in adventu et visitatione plurimorum fratrum nobis
praesentiam exhiberet; tamen moesti ac tristes et
sine lacrymis non eramus: quia longo temporis intervallo
vestrae sanctitatis non accipiebamus scripta.
Verebamur enim ne qua vos aut accepisset diabolica
subtilitas, aut potestas humana infidelibus subjugasset.
His ergo dum afficimur cogitationibus, et
omnem consolationem fratrum qui ad nos e diversis

veniebant provinciis, ad dolorem magis absentiae
vestrae, quam ad laetitiam verterem: hoc praestare
dignatus est Dominus, ut id de quo eram sollicitus,
non solum litteris sinceritatis vestrae, sed et praesentia
charorum nostrorum Syri diaconi et Victorini
exorcistae cognoscere potuerim. Agnovi itaque,
fratres charissimi, vos, ut desiderabam, esse incolumes.
Et quasi subito raptum omni longinquitate
terrarum (ut Habacuc factum est, qui per angelum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.