PL 12, col. 953

Epistolae (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne · De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

accedere. Sed concessit mihi Dominus hanc epistolam
per charissimum nostrum ad vos Syrum diaconum
mittere, quem in potestate mittendi habui;
quia providentia Domini nostri eo tempore ad videnda
loca sancta accesserat, et cum caeteris fratribus
inventus non est.
X.
Caeterum vix hanc epistolam quomodocumque
conscripsimus, Deum semper postulantes, ut custodes
in horas refrenaret, et concederet, ne ad vos
diaconus nuntium magis laboris nostri, quam qualescumque
salutationis litteras ferret. Propter quod
satis vos peto, ut cum omni vigilantia custodiatis
fidem, servetis concordiam, orationibus incumbatis,
nostri memores sine intermissione sitis: ut dignetur
Dominus Ecclesiam suam liberare quae super

universum orbem laborat, et ut nos qui deprimimur,
possimus vobiscum liberati gaudere: quod praestare
dignabitur Dominus, petentibus vobis, per Dominum
nostrum Jesum Christum qui est secum benedictus
a saeculis et in omnia saecula saeculorum,
Amen.
XI.
Iterum peto, et vos per misericordiam Dei
rogo, ut unusquisque in hac epistola salutationem
suam nuncupet; quia singulis, ut solebam, faciente

Postquam praefationis initio susceptae a se Anecdotorum vulgationis cum occasionem tum utilitatem memoravit,
sic progreditur vir eruditissimus de Levis: Exordiar, de S. Eusebio Vercellensi episcopo hujus nominis
primo (Malleus Arianorum appellatus) confessionem fidei adversus Arianos luci mandandam statui,
quam fidei formulam tribus in foliis membranaceis pertinentibus jam ad perinsigne monasterium Sanctorum
Michaelis, et Januarii martyris de Lucedio reperi, et exscribi curavi. Quod monasterium conditum fuit saeculo
septimo, ut suo loco videre est, et sub speciali tutela episcoporum Vercellensium. Quos autem
Vercellensis Ecclesiae S. antistites saeculo forsan octavo regimen hujus monasterii sumpsisse, et retinuisse
usque ad S. Bonomium vita functum 1026, III kal. Septembris. Verum quidem est, quod nemo, quem
sciam ex recentioribus huic sancto Vercellensi episcopo Eusebio inscripsit aliam confessionem adversus
Arianos, quam illam vulgariter appellatam Symbolum quicumque, de quo scribunt Joannes Stephanus
Ferrerius Vercellensis Praesul, P. Corbellini, Marcus Aurelius Cusanus, aliique. Sed si attente perpendimus
quae S. doctor scripsit cum S. Athanasio ad Antiochenos, non possumus huic opinioni consensum praebere
adeoque Symbolum quicumque conflatum posterioribus saeculis judicandum duxerunt permulti, quibus libenter
assentimus. Opus de Unitate Trinitatis scripsisse S. Eusebium tradit laudatus episcopus Ferrerius fide unius
Codicis in Vaticana Bibliotheca existentis, quem sequitur Hyacinthus Galizia Vite de' Santi, tom. I, p. 177,
scribens exemplar hujus operis in Bibliotheca PP. Oratorii S. Philippi Nerii Taurini asservari ex dono
abbatis Laurentii Scoti. Quod exemplar vidi anno 1762, ex quo aliud transcribere curaveram. Quo exscripto
didici alium librum scripsisse de optimo genere interpretandi sacram Scripturam super illa verba: Ex Aegypto
vocavi filium meum, ut in fine libri V legitur post professionem Arianorum. Consultis tamen hisce quinque
libris, seu opere de Unitate Trinitatis cum operibus S. Athanasii reperi hos libros, seu opus Faustino
presbytero attributum, etsi diverso ordine quam in editis distributum sit. Perscrutatus etiam fui maxima
cum diligentia si quae in hoc opere adessent, quae nobis certum auctorem indicarent, et maxime in epistola
Augustae Flaccillae data, qua opus suum dicavit; nihil tamen inveni, nisi variantes plures lectiones, et post

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.