PL 12, col. 958

De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

emendatis erroribus, ut quisque impolluto et inoffenso
pede eos legere posset. In hac vero confessione
de hujus nostrae carnis resurrectione pertractans
errorem Origenis circa corporum resurrectionem
corripit. Ergo nulli melius quam S. Eusebio tribuendum
hoc symbolum crederem. Et hoc forsan illud
esse, ex quo conflatum posterioribus temporibus illud
vulgariter appellatum Quicumque.
Si tandem acta ejusdem S. Eusebii considerentur
ab Ughello Ital. Sac. tom. IV, p. 759, edita, ipsamet
nos instruunt confessionem suam Liberio papae dedisse
Romae, antequam iter suum Vercellas dirigeret. Sanctus autem Eusebius athleta Christi data confessione
fidei suae, et posita Romae in sacro scrinio
valefaciens Liberio papae cum caeteris fratribus iter aggressus

est.
Quae autem omnia consona videntur esse
eis, quae scripsit Rufinus hist. I, cap. 28, 29, 30, etc.
Narrat enim Eusebium Alexandriam perrexisse cum
aliis confessoribus fide integris ibique mitius cum
lapsis egisse, et procurationem Occidentis eidem
delata, ut Asterio Orientis, additur sane in illo concilii
decreto etiam de Spiritu sancto plenior disputatio,
ut ejusdem substantiae, ac deitatis, cujus Pater, et
Filius, etiam Spiritus sanctus crederetur [(cap. 29,
p. 211)]
, nec quidquam prorsus in Trinitate, aut creatum,
aut inferius, posteriusve diceretur. Sed et de differentia
substantiarum, et subsistentiarum sermo ejus
per scripturam motus est. Graeci οὐσίας, et ὑποστάσεις vocant, quidam etenim dicebant substantiam, et subsistentiam
unum videri: et quia tres substantias non

dicimus in Deo, nec tres subsistentias dicere debeamus . . .
Sed, et de incarnatione Domini comprehensum est,
quia corpus quod susceperat Dominus, neque sine
sensu, neque sine anima suscepisset. Quibus omnibus
caute, moderateque compositis unusquisque itinere suo
cum pace perrexit.
De hisce omnibus in hac confessione
pertractatur. Quinimmo Rufinus et Eusebium eodem
lib. cap 30, circumeuntem Orientem, atque Italiam
medici pariter, et sacerdotis fungentem officio describit,
qui singulas quasque Ecclesias abjurata infidelitate
ad sanitatem recte fidei revocabat, maxime quod
Hilarium (Pictaviensem), quem dudum cum caeteris
Episcopis in exsilium trusum esse memoravimus, regressum
jam, et in Italia positum haec eadem erga instaurandas
Ecclesias, fidemque patrum reparandam reperit

molientem. En quomodo apud Italos et Gallos
dogma contra Arianos diffusum et promulgatum fuit.
Neque crederem me deceptum dicentem hanc
confessionem, seu symbolum auctori Breviarii fidei
notum, quod Breviarium fidei adversus Arianos Ballerini
fratres Leoni I. S. P. in fide duorum codicum
tribuendum volunt, etsi olim Sirmundus, Gallandius,
et nonnulli alii incerto auctori. Nam plures
sententiae de verbo ad verbum transcriptae leguntur
in illo. Alcuinus vero Flaccus in suo libro de fide
Trinitatis ad Carolum Magnum, et in Quaestionibus
ad Fredegesium sparsim quaedam retulit sine auctoris
nomine, pauca autem indicata sunt suis in locis,
ne sim prolixior quam res postulat.
DE S. TRINITATE CONFESSIO.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.