PL 12, col. 961
De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne
IV.
Sanctum quoque Spiritum, quem tertiam in
Trinitate personam unum, atque aequalem cum Deo
Patre, et Filio credimus esse Deum unius substantiae,
unius naturae, non tamen genitum, vel creatum, sed
ab utroque procedentem amborum esse Spiritum.
Hic etiam Spiritus sanctus, nec ingenitus, nec genitus
creditur. Ne si ingenitum dixerimus, duos patres
dicamus, aut si genitum, duos filios praedicare monstremus.
Quod tamen nec Patris tantum, nec Filii
tantum, sed simul Patris, et Filii Spiritus dicitur.
Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio
procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab
utrisque processisse monstratur, quia charitas, sive
sanctitas amborum esse agnoscitur. Hic igitur Spiritus
sanctus missus ab utrisque, sicut Filius a Patre
creditur, sed minor Patre, et Filio non habetur,
sicut, et Filium propter assumptam carnem minorem
Patre et Spiritu sancto esse testamur.
V.
Haec est sancta Trinitas, ut fert credi relata
narratio, quae non triplex, sed aeternitas et dici, et
credi potest. Nec recte dici debet ut in uno Deo sit
Trinitas, sed unus Deus Trinitas in relativis personarum